Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, omnibus quibus presentes patuerint salutem in omnium saluatore. Regalis circumspeccio solite benignitatis oculis intuens merita singulorum, licet omnibus impendere satagat seruiciorum grata premia, seu laborum; ampliori tamen beniuolencie sue debet illos munificencia refouere, qui quodammodo uoluntate propria abdicata, soli gracie innitentes cottidianorum seruiciorum fomentis Regum quietant animum, et obsequiosos se exhibent uniuersis. Proinde cum fidelis noster Magister Ladizlaus Archidiaconus Huntensis, aule nostre Notarius familiaris, per suorum obsequiorum merita sit fauore Regio non inmerito prosequendus, ipsius peticionibus incitati, totam terram Castri Huntensis in villa Gerkey, ac in eius territorio iuxta Ipul existentem, adiacentem mixtim cum terra Strigoniensis Ecclesie, et cum terra eiusdem Magistri empticia; quam a Pousa et fratre suo, nec non a Marco comparauit, in qua quidem terra Castri Janus et quidam alij duo castrenses residebant, contulimus cum loco molendini, ac cum omnibus pertinencijs et utilitatibus suis, eidem Magistro Ladizlao, perpetuo valiture donacionis titulo, ex certa sciencia ab ipso Castro liberatam penitus et exemptam. Volentes, ut de ipsa terra, sicut de sua empticia, ordinandi et disponendi, prout uoluerit, liberam habeat facultatem. Vt igitar huius nostre donacionis series robur 62obtineat perpetue firmitatis, presentes eidem Magistro concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Electi Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini millesimo CC° sexagesimo tercio; Regni autem nostri anno vicesimo octauo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 839. l.)