Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod terram Zemere, Gubas, Bench et Mika de Camar ab eis recipientes, eandem hospitibus nostris de Camar fecimus assignari. Ijdem autem ad nostram accedentes presenciam in concambium terre ipsorum quandam terram Castri Zaladiensis Bylle uocatam, cum terra Warou sibi dari a nobis pecierunt. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre Bylle nobis plena ueritas non constabat, dilecto et fideli nostro Magistro Feliciano Custode Albensis Ecclesie, ut eandem terram Bylle, cum terra Warou inspiceret, et nobis qualitatem et quantitatem earundem postmodum remandaret, nostris dedimus litteris in mandatis. 65Idem itaque, prout nobis remandauit, nostrum mandatum cupiens adimplere, accessit ad easdem, et sicut per consideracionem potuit inspicere, uisum extitit, quod eadem terra Bylla, sicut a Comite Princh de nostro mandato reambulata fuit, per eundem Magistrum F. Custodem, et Castro restituta memorato, cum terra Warou esset circa terram duodecim aratrorum. Nos igitur iustis precibus eorundem Regia benignitate fauorabiliter inclinati, dictam terram Bylle, sicut per prefatum Magistrum F. Custodem Albensem Castro fuerat restituta, cum terra Waro in premissa quantitate prenotatis Zemere, Gubas et alijs, ac eorum heredibus, in concambium terre ipsorum dedimus et tradidimus perpetuo possidendam. Mete autem earundem, prout in litteris predicti Magistri F. Custodis uidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit in ualle iuxta uiam, ubi sunt tres mete, que mete diuidunt terram Princh Comitis et Dominici de Bylle Maioris Exercitus; deinde protenditur ad septemtrionem tenendo metas cum terra dicti Princh, et perueniet ad terram nobilium de Woiauoch, et ibi sunt quinque mete; abhinc protenditur ad orientem, et facit metam subtus arborem magnam, quod vulgo tulgfa dicitur; inde procedendo ad orientem perueniet ad magnam uallem, que diuidit terram Reche et terram Bylle, et facit metam in medio vallis; hinc regreditur in medio vallis directe ad meridiem in longum spacium, et exiens de valle perueniet ad arborem piri, et ibi facit metam; abhinc tendens ad orientem perueniet ad terram Johannis filij Orbani, et sub silua eiusdem Orbani facit metas; inde reuertitur ad meridiem faciendo metas, et coniungitur terre Petri filij Herchek; inde tendens iterum ad occidentem perueniet ad fluuium, qui Zopola dicitur, et ibi coniungitur terre Dominici Maioris Exercitus; terra autem ultra fluuium existens uocatur terra Warou castrensis et in medio fluminis tendens iterum ad septemtrionem, exiens de ipso flumine cadit in aliud flumen, et in ipso flumine ueniens (ad) fontem ipsius fluminis, et parum transiens in medio uallis facit metam, parte ipsius uallis dicto Dominico remanuente, et alia parte predictis Gubas, Zemere et alijs nominatis; inde tendens iterum ad occidentem iuxta uiam in valle, et coniungitur metis prioribus. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes eisdem concessimus litteras duplicis 66sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Electi Zagrabiensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio. Regni autem nostri anno vicesimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)