Nos Capitulum Vesprimiensis Ecclesie damus pro memoria, quod constitutis coram nobis Vyda filio Endre, Martino filio Cheph, Junus filio Peteus, et Gregorio fratre Farcasij, pro se et pro Farcasio, Jovanka et Johanne de Zeulch ab una parte; Gothardo Maiore Exercitus Castri Zaladiensis pro se, pro - - Comite et Martino fratribus suis, Oliuerio Comite pro se et pro Bikach fratre suo ex altera, ijdem Vyda, Martinus, 75Junus et Gregorius confessi sunt uiua uoce; quod medietatem terre hereditarie ipsorum Cheyd uocate trans fluuim Karaka existentem, que primo ab eisdem alienata fuerat, et postmodum per graciam domini Regis tandem rehabuerunt, sicut plenius in priuilegio domini Regis Bele exinde confecto coram nobis per eosdem populos exhibito uidimus contineri, uendidisset perpetuo possidendam Gothardo, Oliuerio et Bykach ac fratribus ipsorum prenominatis pro quatuordecim marcis argenti pondati, ita tamen, quod tercia pars medietatis terre illius, quam Oliuerius, Gothardus Comites emerunt, et alij fratres ipsorum, cedet Oliueriu et Bykach, duabus partibus Gothardo et fratribus suis permanentibus; et quia ipsam terram partes iudiuisam adhuc esse affirmabant, non potuerunt confirmare. Datum anno gracie millesimo CC° sexagesimo tercio in dominica proxima post festum Purificacionis Virginis Marie.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)