Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutis coram nobis Comite Michaele filio Comitis Balach ab una parte pro se et filijs suis; et Comite Laurencio Vicis ex altera; idem Comes Michael confessus est viua voce, quod ex consensu et beneplacito filiorum suorum, Elek videlicet et Pauli, sicut dixit, quoddam predium suum Apathy vocatum genero suo prenotato, Laurencio cum filia sua, quam eydem matrimonialiter tradidit, contulisset perpetuo possidendum; 76ita quod de cetero nec ipse suam donacionem seu collacionem, nec heredes sui poterunt reuocare. Si autem aliqua questio super eodem predio oriretur, ita quod aliquis racione sui juris requireretur; extunc ipse Comes Mychael et sui heredes tenentur expedire; si uero ingressura lex aliquis ipsum predium posset obtinere, heredes ipsius Comitis Mychaelis, si idem decesserit, vel heredum successores, predium in valore et in vtilitatibus eque bonum dare tenentur Comiti Laurencio antedicto. Cuius videlicet predij mete taliter distinguntur: Prima meta egreditur de Mura, et tendit ad magnam arborem yegenye; inde transit per nemus ipsius Mura ad arborem ilicis, sub qua est meta, et supra arborem est signum crucis; inde tendit ad australem plagam iuxta terram de genere Berch ad magnam viam, que venit de Sancta Cruce iuxta Ouenisa, et vadit uersus Sceremene, et iuxta viam est meta terrea; et ibi intrat in magnum virgultum, et vadit ad magnam arborem ilicis, vbi est vna meta; postea tendit iterum ad aliam arborem ilicis, tendit eciam ad metam terream, que est iuxta vineam Bod; postea uadit iterum ad metam vnam, et inde tendit ad vltimam metam, que separat a terris generacionum Berch, et ibi adheret terris generacionum de Palat, postea vadit in magna via ad orientem ad metam, in qua sunt due arbores, que vocantur egur; inde vadit ad arborem ilicis, super quam est signum crucis, et sub arbore est meta; inde iterum tendit ad arborem ilicis, et ad aliam consimilem arborem; postea vadit ad metam vnam, que est in magno virgulto ab oriente, que separat terram a terris generacionum Palat; postea vadit in magna via ad siluam, et (in) introitu silue est arbor, que signata est signo crucis; inde per arbores tendit ad exitum silue, ubi sunt due arbores in vna radice, sub quibus est meta terrea, et arbores sunt signate signo crucis; deinde vadit minime in uia, et cadit in vallem paruulam, que vadit ad partem meridionalem, vbi sunt arbores signate, et vallis transit viam prenominatam in capite eiusdem vallis est arbor pomi, super quam est signum crucis; inde vadit per fimosam terram, et descendit in paludem, vbi sunt magna vimina; postea transit per pratum, vbi sunt fenilia, et sunt arbores egur signate, et vadit in prato vsque ad truncum vnum, sub quo est meta terrea; et inde vadit ad arborem 77ilicis, que stat iuxta aquam Lokonch, et in inferiori parte pontis; inde vadit (in) magnam venam, que exit de Mura; postea reuertitur ad primam metam: et ibi mete ipsius terre terminantur. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigillo nostro roboratas. Datum anno gracie millesimo ducentesimo sexagesimo tercio. Reuerendo in Christo patre nostro Paulo Episcopo Ecclesie nostre, Fauo Preposito, Paulo Cantore, Paulo Lectore, Johanne Custode existentibus.
(A zalavári konventnek 1380-ki átirata szerint, Zsigmond királynak 1395. „in Vissegrad die Dominico proximo post octouas Natiuitatis Beati Johannis Baptiste” kiadott megerősítő okmányából, melyet „Magnificus dominus Nicolaus filius Johannis de Kanisa Magister Tauarnicorum nostrorum” kért; a budai kir. kamarai levéltárban.)