Nos Moys Magister Tauarnicorum Bele Ducis, Comes Symigiensis et de Vorosdino significamus vniuersis, quod cum Samson filius Samsonis super filios Kurpad medietatem terrarum ipsorum de Yutha et de Bard requisiuisset coram nobis, licet auditis parcium proposicionibus probacionem testium et duellum super medietatibus ipsarum terrarum inter partes adiudicassemus, tandem quibusdam diebus transactis idem Samson coram nobis comparens, duellum inter partes adiudicatum coram nobis resignauit, volens pocius - - - - - - - - - - - - litteris nostris memorialibus continentur requireret vel amitteret. Sed cum partibus terminum et locum, scilicet Conuentum Sancti Benedicti de Copusfeu partibus volentibus et consencientibus assignassemus, ipso die sacramenti dictus Samson non recepit sacramentum filiorum Kurpad et testium suorum iam dictorum, sicut per litteras dicti Conuentus nobis patuit euidenter. Sed cum idem Samson nobis uoluisset citatus iterato indicare, cur sacramentum non receperit eorundem, inspecta iusticia dictorum filiorum Kurpad presente - - de Ketel pristaldo nostro ipsam terram reliquimus nominatis filijs Kurpad inreuocabiliter possidendam. Vt igitur huius rei series salua semper consistat, nostris patentibus litteris duximus confirmandas. Datum anno Domini M°CC°LX° tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről pecsét egykor függött, de mely már csak nehezen olvasható, a nemz. Muzeum kézirattárában.)