Anno Dominice Incarnationis MCCLXIII., Indictione VI., Februarii VII. die intrante; regnante domino nostro Serenissimo (Bela) Rege Vngarie, ac tempore Stepconis Comitis de Breberio Egregij Potestatis Sibenicensis; nec non et Judicum Petri et Toleni. Quia nil melius, nil honestius, nilque vtilius in hoc seculo reperitur, quam, quod terrarum rectoribus inter Christianos populos, presertim inter vicinas ciuitates, pacis federa seminentur, ac verae dilectionis regula radicitus obseruetur; harum nempe effectum considerantes nos supradicti Potestas, Judices, Conciliarijque Sibenicensis Ciuitatis, nomine et vice nostrae Communitatis Sibinicensis, et pro ipsa Communitate, 83et volentes vobiscum Traguriensibus in vera concordia, societate, et amicitia permanere, et si qua inter vos, et nos vigere dignoscuntur, illesa permaneant, et de bono in melius reformentur; ad honorem et laudem Summi Patris, et ad honorem, et reuerentiam Illustrissimi domini nostri Regis Vngarie, et eius filiorum, necnon ad honorem, et protectionem bonorum et fidelium, et ad malorum et infidelium confusionem; sub tali forma concordiam, societatem, et amicitiam inter vos et nos duximus statuendam atque renouandam, de consensu et voluntate nostri publici parlamenti, et in ipso, et ab ipso parlamento confirmatam, et approbatam concorditer; et vnanimiter existentes, vna cum nobis et discretis dominis Valentino de Casariza, et Duymo filio Archidiaconi, ambasatoribus vestris a vobis ad nos super his specialiter deputatis. Inprimis itaque volumus, et ordinamus, et ita duximus ordinandum, quod illa priuilegia, quae temporibus dominorum Guidonis Comitis Potestatis Traguriensis, et Danielis Comitis Sibenicensis facta extiterunt, sint firma, et rata ab vtraque Communitate seruanda. Item omnia malefacta, quae hactenus inter Sibenicenses et Tragurienses facta sunt, sint hinc inde irrita, et remissa; exceptis dumtaxat illis, de quibus per curiam aliquam sententiatum extiterit, ita quod inde datus fuerit prestaldus, vel publicum instrumentum obtentum, aut solutio aliqua incepta fuerit facere, seu maleficia facta et commissa hactenus vsque nunc. Item si acciderit, quod Traguriensis Communitas vel e conuerso Sibenicensis, aliquos homines pro aliqua necessitate extramiserint, et necessitate manifesta coacti fuerint homines dicti patientes famem, cum de suis bestijs commode habere non possent ad comedendum, et aliquas res alias accipere voluerint; sic volumus et ordinamus ad hoc, vt quilibet sit suo contentus, nec manus illicitas extendat ad alienum, quod illa, qui erit Capitaneus hominum Sibenicensium possit cum duobus uel tribus socijs ire, et accipere tantum de bestijs Traguriensibus; et e converso Tragurienses faciant de beatijs Sibenicensibus; et illorum Communitas, qui acceperunt prefatas bestias, soluet illis, quorum fuerint bestie pro singulis tribus arietibus solidos quadraginta, pro capra viginti solidos, pro yrco triginta solidos; et si questio aliqua occasione dictarum bestiarum mota fuerit, fides detur Capitaneo 84cum socijs dictis; si vero aliqua spocialis persona acceperit aliquam bestiam, pro ariete uel oui soluat viginti solidos; pro capra triginta solidos; per yrco quadraginta, pro agno vel capretto X solidos; et pro vno de vlteriori casei quinque solidos; et fides in hoc adhibeatur pastori, si questio fuerit inde. Item si aliquis de Sclauonia, scilicet de Regno Vngarie fuerit inimicus Traguriensium, per sacramentum, quo tenemur esse, et nos Sibenicenses habebimus inimicum, et e conuerso Tragurienses tenebunt; et si aliquod damnum vobis intulerit, et nobis notum per nuntium, vel extiterit ad recuperationem damni dicti, auxilium et consilium totis viribus velut proprijs negotijs nostris tenebimur exhibere; et litteras vel nuncium ad dominum nostrum Regem, vel ad Banum destinare; et e conuerso Tragurienses teneantur facere illud idem. Item si quis pastor Sibenicensis cum ouibus destrueret bladum seu vineam Traguriensium, veniat dominus bladi seu vinee Sibenicum, et accipiat homines de curia ipse, et videat quantum damnum factum est; postea soluat damnum integre domino, et reliqua pro banno soluat viginti solidos ipsi domino, cui fuerit damnum datum, et e conuerso de pastore Traguriensi obseruetur, si damnum fuerit in blado, vel vinea Sibenicensium, prout dictum est. Praeterea si aliquae pignorationes hinc inde hucusque factae fuerint, et probari poterunt, restituantur; salua tamen racione illius, qui pignora habebat. Quae quidem omnia, et singula supra scripta, ut superius continetur, nos Potestas, Judices, et Consiliarij prefati Sibenicensis Ciuitatis, vna cum pluribus de dicto parlamento iurantes promittimus pro nostra Communitate, et corporali sacramento ad Sancta Dei Euangelia iurauimus dictis ambasatoribus pro Communitate Traguriensi recipientibus, per se, et integre obseruare, atque firma tenere; et ita etiam iurari fecimus super anima totius uostre dicte Communitatis preconem nostrum. Actum est hoc et firmatum ante Ecclesiam Sancti Jacobi a publico parlamento praefatae Ciuitatis, coadunato coram hijs testibus subscribendis: ser Dragoio Sinaita, Nigero Bastine, Dragouano Boborizo, Mirsa d’Auzana, Gregorio de Curtisia, et alijs pluribus. Ego Dobren examini mitto manum meam; et Ego Magister Petrus Clericus, Sibenicensis Communitatis Juratus Noturius hys interfui, 85et de voluntate dictorum Potestatis, Judicum, Consilij, necnon et totius Communitatis prefatae rogatus scripsi, et mei signi munimine roboraui.
(Lucius, Memorie di Trau 78. l.; töredékét közölte Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 4. r. 127. l.)