Excellentessimo domino suo B. Dei gracia Illustri Regi Hungarie Magister B. Judex Curie domine Regine, Comes Castri Ferrei inclinacionem et perpetue fidelitatis famulatum. Cum preceptum Magnitudinis Vestre recepissem super eo, quod scirem qualitatem et quantitatem terre Rum, et alie terre Boyad vocate, et vobis mandarem; ac secundo super eo, quod cognita terrarum predictarum qualitate et quantitate, ipsas terras Mauricio Magistro Tawarnicorum vestrorum et Johanni Comiti fratri wenerabilis patris O. Episcopi Jauriensis statuerem possidendas; vestro parens mandato fideliter; ut debeo, Michaelem fratrem Bors militem meum, et Benedictum filium Reke Maiorem Exercitus Castri, vna cum testimonio Capituli, videlicet Oliuerio Cantore de eodem Capitulo transmisi ad circuendas easdem terras et statuendas Magistro M. et Johanni Comiti supradictis, qui accedentes super easdem terras, inuenienteaque super vna earum mansiones quatuor, aliam vero uacuam, sicut mihi retulerunt, sub his metis statuerunt. Prima meta incipit ab oriente supra locum molendini de flumine Rabe, tenet metam cum Kunch et Kadar, et uadit directe ad occidentem, et iuxta uiam sunt tres mete; inde progrediens transit uiam ciuilem, et sunt tres mete; abhinc vergens parumper adhuc directe, sunt tres mete; inde vadit ad occidentem, et tenet metam cum villa Zegne, et ibi sunt septem mete; 86exinde pergens directe, ad aquilonem sunt tres mete; vadit parumper directe ad aquilonem, vbi est una via, secus quam a parte meridionali sunt due mete, ab alia parte eusdem vie est vna meta; et transiens viam vadit ad aquilonem adhuc iuxta quoddam virgultum, vbi sunt due magne mete; abhinc progrediens similiter ad aquilonem in quodam virgulto, ubi sunt due mete in trunco ylicis; vadit versus occidentem, sunt due mete, vna in piro, altera in terra; post hec rediens ad occidentem sunt due mete; vadit similiter ad occidentem, et tenet metam cum villa Apathunukaya, et ibi sunt due mete; item vergens ad aquilonem in quadam via, vbi sunt due mete, currit in eadem via, sunt due mete versus occidentem; item in eadem via decurrens ad aquilonem, vbi sunt due mete ab oriente, et tenet metam cum Gothardo; vadit ad orientem, et sunt due mete; item pergem ad orientem, vbi sunt due mete; vadit adhuc ad orientem, et sunt due mete, vna in piro, altera in terra; item ueniens similiter ad orientem, vbi sunt due mete, vna in trunco piri, altera in terra: vadit ad orientem, et sunt due mete, vna in frutice, altera in terra; deinde tendit directe ad orientem, vbi sunt due mete, et parumper similiter due mete; venit iuxta viam ciuilem, sunt due mete; dehinc iuxta viam, que uadit ad Ikurwar sunt due mete, et prope Rabam ad orientem sunt due mete; posthec in ripa fluminis Rabe ad orientem sunt due mete, et ibi terminatur. Datum in Ferreo Castro feria sexta post Pentecosten.
(Eredetie a ns. Rumy család levéltárában, másolata a M. Tud. Akadémia kézirattárában.)