Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouuacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Ut donaciones Regum perpetua soliditate firmentur, litterarum solent testimonio roborari; inconcussum quippe permanet atque firmum, quod Regio fuerit patrocinio communitum. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Lippoldus ciuis Musuniensis fidelis noster ad nostram accedens presenciam humiliter supplicauit, quod cum villa Perun, quam a Castro Musuniensi exemptam sibi contulimus, absque mediante (így) terre custodum silue eiusdem Castri Kaal nominate, existentis inter villam hospitum de Zombothel, et dictam villam Perin, stare non possit, sine qua eciam eadem villa existens apud Castrum se non poterat sustentare, medietatem eiusdem terre ipsi Lippoldo ad predictam villam Perin conferre dignaremur. Verum quia de ipsa terra; utrum uidelicet sine preiudicio Castri ipsi Lippoldo donare possimus, nobis nulla manifesta fuerat certitudo, accedente ad nos Magistro Chaak Comite Musuniensi dilecto et fideli nostro, per ipsum uiua uoce sciuimus ueritatem; qui dixit, medietatem eiusdem terre apud predictam uillam Perin metis distinctam extitisse, cum eadem villa fuisset apud Castrum, alteram uero medietatem eiusdem terre per villam hospitum de Zombothel asseruit possideri, ac dicto Lippoldo illam medietatem terre posse sine Castri preiudicio condonari. Cum igitur Regum sit proprium, preces admittere subditorum, nos peticionem dicti Lippoldi iustam attendentes in hac parte, medietatem dicte terre custodum silue Castri ipsi Lippoldo ad prefatam villam Perin contulimus perpetuo possidendam sub eisdem metis et terminis, quibus antea eadem villa existens apud Castrum dignostitur possedisse. Vt igitur hec nostra donacio robur perpetue 90optineat firmitatis, presentes litteras in testimonium dare fecimus sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Prepositi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini M° ducentesimo sexagesimo quarto, VIII° kalendas Aprilis, Regni autem nostri anno vicesimo nono.
(Miklós győri püspök által 1313. hitelesített másolatából, a budai kir. kamarai levéltárban.)