Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Dominicus de Bille; jobagio Castri Zaladiensis, optulit nobis litteras fratris Symonis Preceptoris de Chorgou; petens a nobis, ut easdem nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem litterarum tenor is est:
Excellentissimo domino suo Belee stb. (következik a keresztesek csorgói háza főnökének 1264-ki jelentése, mint alább 83. sz. a.)
Preterea petiuit, ut composicionem super quinque vineis cum Comite Princh habitam eodem modo priuilegio apponi faceremus. Cuius composicionis series, prout in nostris comperimus litteris, talis est; quod chibriones, quos de quinque uineis ipsius, que in terra dicti Princh Comitis ibidem in Bille sunt, parte percipiebat annuatim, Princh Comes memoratus 92eidem indulserit, et qued nullo tempore se intromittere deberet de eisdem percipiendis. Nos igitur litteras memoratas ad peticionem ipsius presentibus duximus confirmandas dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Magistri Farcasij Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, Regni autem nostri vicesimo anno nono.
(A zalavári konvent 1372.-ki átiratából, melyet kértek „Johannes filius Pauli filij Konyay de Mendscenth Billye, ac Ladizlaus filius suus”, a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. köt. 1. r. 137. l.)