Stephanus Dei gracia junior Rex Hungarie, Dux Transsyluanus, Dominus Cumanorum omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie conuenit pietati metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere, vt dum hij, quorum opera singulari quodam probitatis titulo commendari merentur, prospexerint se fecundos, de virtute crescere studeant in virtutem; alij quoque eorum exemplo prouocati, ad fidelitatis opera forcius accendantur et solercius famulentur. Hac itaque consideracione inducti ad vniuersorum noticiam harum serit volumus peruenire, quod nos attendentes merita et seruicia Magistri Aladarij dilecti et fidelis nostri, in quibus (idem) a temporibus sue inuentutis coram oculis Regie Maiestatis in Regno et extra Regnum, tam in legacionibus Regijs perferendis, quam in alijs diuersis Regni expedicionibus, excellenter effulsit, dubijs fortune casibus se et suos multociens exponendo; et postmodum idem ipse nostro lateri adherendo, nostris per omnia parens iussionibus et mandatis, quamplurima fidelitatis opera, que per singula longum esset enarrare, maxime tamen cura nostre domus necessaria, oportuna exhibuit laude digna; in recompensacionem siquidem tot et tantorum seruiciorum ipsius in remutacionem villarum, ville videlicet Sancti Nicolai supra Munkach ex ista parte iudaginis, et ville Zoloa ex altera parte indaginis, in Comitatu de Bereg existencium, quas Michael filius Myco, quondam Comes de Bereg prius ex nostra donacione possidebat, et que ipso mortuo sine herede ad nostras manus secundum approbatam Regni consuetudinem fuerant deuolute; quas eciam sibi ob annunciacionem gaudij natiuitatis karissimi primogeniti nostri Ducis Ladyzlai perpetuo contuleramus; eidem Magistro Aladario et suis heredibus, 98heredumve successoribus; terram Kech, quam filij Detrici detinebant; terram Fay, quam Doyn habuit; et terram Zend quam Besen et alij socij ejusdem Zaladienses detinebant, receptas ab eisdem eo, quod collacio earundem magis expediat et conueniat ipsi Magistro Aladario, non obstantibus priuilegijs eorundem, contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas cum omnibus utilitatibus et pertinencijs, et sub eisdem metis et terminis, quibus olim eedem fuerant limitate; ita videlicet, quod si idem Magister Aladarius sine liberis, quod absit, decederet, liberam eidem dedimus predicta omnia cuicumque uoluerit disponendi seu legandi facultatem. Et vt hec a nobis rite et legitime facta donacio perpetuo perseueret, nec unquam per nos aut per nostros successores possit in irritum reuocari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Lodomerij aule nostre Vice-Cancellarij, anno Domini M.CC.LX. quarto.
(Az eredeti után néhai Jászay Pál. Új Magy. Muzeum 1850/1. I. k. 467. l.)