Zozymas Dei gracia Episcopus Waradiensis, vniuersis Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Quicquid in usus pios expenditur, id non amittitur, sed pocius conseruatur; cum taliter faciendo, in celis tesaurizari dicatur, ubi nec tinea demolitur, nec fures efodiunt, uel furantur. Ad vniuersorum itaque noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum nos apud Strigonium constituti, exigente nostrorum mole peccaminum, in grauem et fere ineuitabilem corporis infirmitatem incidissemus, et Diuina disposicione accersiti, naturale debitum, quod per culpam prothoplausti certum est euadere nulli posse, soluere deberemus; animaduertentes eciam, quod lege nature omne compositum in sua componencia resoluitur, nec de priuacione ad habitum aliquatenus fit regressus; curauimus, ut debuimus, saluti nostre anime, quamquam in paucis attencius, prouidere, et pro temporalibus spiritualia commutare; adoptando Ecclesiam Beati Adalberti martiris atque Pontificis nobis in patronam, defensorem et propellatorem 105(így) in omnibus specialem, cui sicut animam, ita et corpus nostrum, si eiusdem dissolucio immineat, commisimus et committimus defensandum, eligentes sub eiusdem umbraculo seu gremio refrigerij sedem et pariter sepulturam. Propter quod commoti vissceribus pietatis, fratribus dicte Ecclesie Beati Adalberti martiris, qui quidem fratres iuges et continuas preces tam pro uiuis, quam pro defunctis die noc tuque effundere non desistunt; uolentes nos eorum oracionibus participes effici et consortes; terram nostram Berey nuncupatam, tam hereditariam, quam empticiam, ad nos solum pertinentem, in Symigio existentem, cum vineis sicut hiereditarijs sic et empticijs siluis, fenetis, curia, domibus, cellario, et omnibus alijs utilitatibus ac pertinencijs suis; preterea duos seruos, filios Zomboth fugitiui serui nostri hereditarij, Paulum scilicet et germanum eius, et similiter predictum Zom both patrem eorum, si redierit, dedimus, contulimus et legauimus iure perpetuo possidendam et possidendos; ita tamen, quod quamdiu uixerimus, usumfructum eiusdem terre seu possessionis nos percipiemus, sicut hactenus percepimus, dante Deo, et hys utemur, pro nostri lubito uoluntatis; post decessum autem nostrum eandem possessionem deuolui uolumus omni iure, quo ad nos pertinebat, ad fratres Ecclesie memorate, qui pro remissione nostrorum peccaminum singulis ebdomadibus singulas missas faciant celebrari. Volumus eciam, quod omnes prouentus siue fructus dicte possessionis ad cotidianam distribucionem fratrum residencium et in ecclesia existencium deputentur; de quibus Prepositus et Lector, quicunque fuerint pro tempore, porcionem percipiant, sicut quilibet Canonicus percipit in distribucione similarum de Tyrna. Preterea uolumus, quod predicti fratres ydoneam et honestam personam ex ipsis preficiant uel assignent ad procuracionem seu regimen possessionis antedicte. Predictis eciam seruis dedimus et reliquimus ibidem nouem iugera terre fimate in uno loco existencia; et uolumus, quod ijdem serui et eorum heredes seu successores magistro uel rectori dicte possessionis qui ad vindempniandum illuc accesserit, uiginti cubulos farine de frumento bono, et totidem cubulos de annona, cum cubulo Symigiensi, annuatim soluere teneantur. Vt autem hec nostra collacio seu legacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes 106concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, octauo kalendas Junij.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 915. l.).