Nos Capitulum Chasmensis Ecclesie, significamus omnibus presencium per tenorem, quod constituti coram nobis personaliter, ab vna parte Nycolaus gener Bogdan; ab altera vero Elyas filius Bogdan pro se et pro fratribus suis, videlicet pro Vrbano, pro Isep, Benedicto, et pro Endrey; qui Nicolaus confessus est, quod terram suam sitam in Garyg, cum qua idem Bogdan socer suus filiam suam dotauerat, ipsi Elye et fratribus suis supradictis pro septem marcis, quas dixit, quod accepisset, jure perpetuo et inreuocabiliter possidendam uendidisset. Cuius terre mete, sicut nobis homo noster retulit, pacifice et quiete erecte sine contradiccione omnium uicinorum et proximorum tales sunt: Prima meta incipit ab orientali parte in uicinacione Stepk iuxta riuum Bacchyn, ubi est meta terrea; inde ad occidentalem partem tendens uenit ad arborem scilfa cruce signatam; inde in parua ualle ascendit ad magnam uiam, per quam tendit ad septemtrionalem partem uersus ecclesiam Sancti Jacobi in magno spacio; inde ad unam uineam, ubi sunt due terree mete; inde descendit in sicca ualle in Lypouch, ubi est meta terrea; et contra eundem Lypouch tendit ad septemtrionalem partem; et inde exiens uenit ad arborem fyzfa cruce signatam, tendens ad orientalem partem in ualle, in fine cuius est meta terrea; inde descendit ad uallem Iztermechaga; inde ascendit in berch, et uenit ad arborem cherasi, sub qua est meta terrea, ubi uicinatur castrensibus; inde descendit inter uineas ad siccam uallem; inde per eandem uallem cadit in Bacchyn, ubi est meta terrea; inde uadit superius ad partem meridionalem; inde tendens uenit ad priorem metam, et ibidem terminatur. In cuius rei memoryam et robur nostras litteras contulimus nostro 110sigillo communitas. Datum anno Domini millesimo CC°LX° quarto.
(Eredetie bőrhártyán, fekete-sárga selyemzsinóron függő pecsét alatt, a főmélt. hg. Batthyani család levéltárában.)