081. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Ditrik és Gergelynek fiai Karaka-i birtokukat Heym fiainak eladták. 1264.

A B C

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Mychaelis de Castro Ferreo notum facimus tenore presencium vniuersis, quod Comite Blasio et Gothhardo filijs Detricy pro se et pro Martino fratre eorum, ac Oliuerio filio Gregorij ex una parte, Imram et Isou filijs Heym ex altera coram nobis constitutis, ijdem Imram et Isou protulerunt, terram eorum Karaka uocatam cum omnibus circumstancijs et pertinencijs suis ipsis filijs Detricy et filio Gregorij, prout ab eisdem Detrico et Gregorio ipsa terra cessat, Heym memorato pro triginta et sex marcis ac dimidia uendidisse in perpetuum possidendam, recepta ipsius pecunie medietate pro terre predicte dimidia parte a filijs Detricy pretaxatis, altera autem medietate pecunie similiter pro altera dimidia parte terre a filio Gregorij predicto coram nobis. Cuius terre metarum processus, sicut partes recitarunt, primo incipit a fluuio Karaka ab oriente, in cuius ripa sunt due mete terree; abinde tendens per nemus uersus occidentem est meta; abhinc exiens ipsum nemus in feneto sunt tres mete; hinc autem progrediens intrat siluam, ubi sunt due mete; in eadem itaque silua parumper procedendo sunt due mete; adhuc in ipsa silua paululum transeundo sunt due mete; in exitu cuius silue sunt due mete; abhinc saliens stratam uenit ad terram arabilem, ubi sunt due mete; inde peruenit ad locum Echtheyn dictum, ubi sunt tres mete angulares, ibique ipsa terra a terra Seruusdey separatur; exhinc progrediens uersus aquilonem per Echtheyn in magno spacio terre peruenit ad metas angulares, ubi Martinus, qui aderat, conmetatur; dehinc autem reuertitur ad orientem, et per planiciem campi uenit ad duas metas; ex hys protenditur ad tres metas; inde uergit ad duas metas; abinde super equora campi uadit ad tres metas, de quibus iuxta domum Martini existentem ab 117aquilone cvrrit ad tres metas, que sunt prope fluuium Karaka prenotatum; sic intrans fluuium per alueum procedit ad locum primo positum, in medio duo loca molendini continendo, et sic terminatur. In cuius rey memoriam pleniorem presens scriptum ad peticionem parcium contulimus sigillo nostro communitum, anno gracie M°CC°LX° quarto. Magistro Bonauentura Preposito, Oliuerio Cantore, Ombud Custode, Geruasio Decano Ecclesie nostre existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a barna-sárga selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)