Johannes Prepositus et Cunuentus Ecclesie Sancti Stephani de Promontorio Varadiensi vniuersis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris salutem in eo, qui est vera salus. Vt singulorum proprietas, effugata seu obrupta voragine falsitatis, dominante perpetua incolumitate valeat consernari, ea que in diuersitate causarum juris moderamine terminantur patrocinio litterarum digne fulciuntur. Ad vniuersorum igitur noticiam per paginam presencium volumus peruenire, quod Nicolaus Comes filius Johannis ab vna parte, Ladizlaus et Thomas filij Pangracij personaliter coram nobis constituti ex altera, idem Comes Nicolaus dixit et confessus est viua voce, quod componentibus probis viris, commetaneisque et vicinis, Comite Paulo filio Each, Lamperto filio Nicolai, et alijs personaliter astantibus, in quos partes se comiserant super distinccione metarum Sunkulus, Berthein et Jofamezew vocatarum, super quibus inter ipsum Comitem Nicolaum, (ac) Ladizlaum et Thomam filios Pangracij predictos materia discordie diucius fuerat alterata, eisdem Ladizlao et Thome filijs Pangracij predictis in filios filiorum pacifice et irreuocabiliter dimisisset possidendas secundum cursus metarum antiquarum, tanquam proprium jus corum, prout antea possesse fuerant per eosdem. Ita, quod nec ipse Nicolaus, nec sui heredes prefatos Ladizlaum et Thomam, aut filios eorundem vel heredum suorum (ac) successorum, possint super facto metarum et terrarum prefatarum aliquatenus molestare, vel discordiam incitare. Et sicut idem Comes Nicolaus in presencia, commetaneorum et vicinorum suorum Pauli Comitis filij Each, et Lamperti filij Nicolai personaliter astancium dixit, mete terrarum predictarum, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a Damesuemezew, vbi separat a terris Comitis Pauli 121filij Each et ipsius Comitis Nicolai filij Johannis, et vadit in Vamusvemy et Noguem; et per Vamus Nogvemy declinat ad plagam septemtrionis ad locum, qui Suos Draganafey vocatur, et quidam vocant Solumosfey, et quidam Sarus Draganyan; deinde veniret ad finem Felku a parte septemtrionis, ipse Felku totaliter cum suis vtilitatibus et nidis falconum remanet Ladizlao et Thome supradictis. Qui quidem Paulus Comes filius Each, et Lampertus filius Nicolai ipsorum commetanei omnia premissa et dicta Comitis Nicolai iuste et congrue asseruerunt processisse. In cuius rei memoriem et perpetuam firmitatem presentes concessimus litterras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto.
(A váradi káptalannak 1298-ki átiratából.)