Stephanus Dei gracia junior Rex Vngarie, Dux Transsiluanus, Dominus Cumanorum, omnibus Christi fidelibus litteras presentes inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam volumus peruenire, quod attendentes fidelitates et seruiciorum merita Sank filij Stark fidelis nostri, que nobis a puericie nostre temporibus exhibuit fideliter et deuote; nos in recompensacionem seruiciorum eiusdem, de terra Castri nostri Gumuriensis Baas vocata vsui trium aratrorum sufficientem, certis metis distinctam, eidem Sank et suis heredibus heredumque successoribus contulimus, dedimus atque tradidimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam de nostra gracia pleniori. In cuius terre corporalem possessionem eundem Sank et suos posteros per Tumboldum Comitem Gumuriensem dilectum et fidelem nostrum fecimus introduci. Cuius quidem terre prima meta, quemadmodum in litteris dicti Tumbold Comitis vidimus contineri, a terra empticia eiusdem Stark incipit iuxta fluuium Turuch, et in quibusdam fructibus sunt due mete a parte orientali; hinc autem progrediens in Cech potoka superius usque ad terram Prepositi de Jazou; inde autem progrediens ad partem septemtrionem in quodam monte, vbi sunt tres mete, quarum vna discernit a terra Tekus Comitis, alia vero de terra Prepositi de Jazou, et tercia est meta eiusdem Sanck; progrediens eciam in cacumine eiusdem montis disceruit a castrensibus de Baas, qui castrenses posident terras suas a parte occidentali, Sanck vero a parte orientali; et perueniet ad terram Hunth Comitis Starus vocatam, vbi sunt tres mete, quarum vna discernit ab eodem Hunth Comite, alia a castrensibus, et tercia est meta predicti Sanck; inde progrediens discernit ab eodem Hunth Comite usque dum perueniet usque ad aquam Turuch sub rupe Manuhpest vocata, et in eadem aqua Turuch, que veniet de villa Starus cadit in aliam aquam Turuch; et ab eadem aqua Turuch terra, que est a parte meridionali, pertinet Sank supradicto, terra uero a parte aquilonis est castrensium de villa Perbus; hinc autem progrediens in aqua Turuch peruenit ad priores metas; vbi terminatur. Vt autem huius nostre donacionis et collacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam in irritum possit uel debeat reuocari seu retractari; presentes eidem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Petri aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC° sexagesimo sexto.
(IV. László királynak 1283-ki megerősítő okmányából, a budai kir. kamarai levéltárban.)