Stephanus Dei gracia junior Rex Hngarie, Dux Transyluanie, Dominus Cumanorum vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Remedium subiectorum, et eorundem ad alciorem gradum proueccio amore consueuit procedere principali; quanto namque euidencius Serenitas Regia Regno prospicit et Corone, tanto diligencius ob fauorem Reipublice auget numerum bellatorum. Proinde vniuersitati vestre tenore presencium declaramus, quod nos ad instanciam et supplicacionem Dominici Palatini, Comitis Bachiensis et Scibiniensis dilecti et fidelis nostri, quemdam seruitorem suum Jacow nomine filium Dyonisij, quem a primenis sue puericie idem Palatinus se seruinisse dicebat; qui de jobagionatu Castri de Borsod ortum seu originem ducebat, cum terra sua Baba vocata, super qua nunc idem Jacow resideret, quam hactenus pacifice dignoscitur possedisse, de ipso jobagionatu Castri predicti in numerum et collegium seruiencium nostrorum et nobilium duximus transferendum; ita ut de cetero tam ipse Jacow, quam eius heredes heredumque successores in cetu nobilium seruiencium nostrorum et numero possint et debeant semper et perpetuo gratulari. Vt igitur huius translacionis series obtineat robur perpetue firmitatis, nec processu temporis possit per quempiam reuocari vel aliquatenus in irritum - -, presentes eidem Jacow, et per eum suis heredibus heredumque successoribus concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Nicolai Albensis Transsiluanie aule nostre Cancellarij dilecti et fidelia nostri anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto.
(Az egri káptalannak 1409-ki átirata szerint, melyet „Blasius filius Michaelis de Monte” kért, s melynek hiteles másolata találtatik a budai kir. kamarai levéltárban.)