Clemens Episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum; oportet nos diem messionis extremae nunc operibus praevenire, ac extremorum intuitu seminare in terris; quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in coelis; firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, et metet vitam aeternam. Sane dilecti filij... Prior et fratres Ordinis Praedicatorum Jadrenses ibidem, sicut accepimus, ecclesiam coeperunt extruere, in qua Divinis possint laudibus deservire. Cum itaque ipsis propter Christum extreme ferentibus sarcinam paupertatis, ad hoc fidelium subsidium sit plurimum opportunum; universitatem vestram rogamus et hortamur in Domino, in remmissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias eleemosynas et grata eis charitatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram memorata Ecclesia valeat consummari, et vos per haec et alia bona, quae Domino inspirante feceritis, ad aeternae possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui dictis fratribus pro ecclesia consummanda manum porrexerint adiutricem, centum dies de iniuncta sibi poenitentia misericorditer relaxamus, praesentibus post quinquennium minime valituris. Datum Perusii idibus Martii, Pontificatus nostri anno secundo.
(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 78. l.)