Paulus Dei gracia Episcopus Wesprimiensis Ecclesie, aule Illustris Regine Vngarie Cancellarius vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolamus peruenire, quod Salomon et Emericus de Lyter, et Gunger de Lodan, dotem relicte Ladyzlai de Wesprimio, nunc uxoris Salomonis supradicti, petebant ordine iudiciario super possessionibus Ladizlay memorati; et cum coram bone memorie Jacinto Preposito Hantensi yconomo nostro, inter eosdem ex una parte, quibus eadem domina nunc uxor prefati Salomonis causam dotis sue commiserat exsequendam, et Magistrum Augustinum Ecclesie nostre Canonicum, consanguineum eiusdem Ladizlai ex altera parte, fuisset diucius alteratum, tandem in termino per eundem Prepositum partibus assignato idem Magister Augustinus pro se et pro Paulo fratre suo in nostri comparens presencia, aduersa parte presente exhibuit nobis litteras Capituli Ecclesie nostre alphabeto bipartitas, continentes, quod eadem domina olim uiuente marito suo Ladyzlao memorato dotem suam eidem remisisset; et quamquam idem Salomon et predicti socij eius eiusdem litteris Capituli quodammodo contradicere nisi fuissent, tamen idem Magister Augustinus aliud par litterarum eiusdem Capituli ad fidem faciendam de litteris prioribus super relaxacione dotis huiusmodi in nostri presencia exhibere curauit. Nos quoque litteris seu racionibus eiusdem Magistri Augustini plenius intellectis, et prefatis Salomone, Gunger et Emirico eisdem litteris ulterius contradicere non ualentibus, possessiones eiusdem Ladizlai, et prefatos Magistrum Augustinum et Paulum ab impeticione dotis huiusmodi exigente iusticia duximus absoluendos. In cuius rei testimonium et perpetuum firmitatem presentes eisdem concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum anno Dominice Incarnacionis millesimo CC°LX° sexto, decimo kalendas Januarij.
(Eredetie bőrhártyán, a hártyazsinegen függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)