A B C
Capitulum Ecclesie Strigoniensis vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Dionisius Comes filius Beche, et Luca filius eiusdem Dionisij Comitis, una cum Benedicto Comite de Arma, fratre venerabilis patris domini Pauli Episcopi Wesprimiensis coram nobis constituti dixerunt, asseruerunt, et confessi sunt terram suam nomine Beren, cum octo capitibus seruorum et una ancilla, quorum nomina inferius sunt notata, cum vineis siluis, fenetis, et omnibus alijs utilitatibus et pertinencijs suis se uendidisse, et expresse coram nobis et solempniter uendiderunt Benedicto Comiti supradicto et eius filijs, et filiorum suorum heredibus pro octoginta marcis boni, puri et fini argenti iure perpetuo possidendam; volentes, et expresse coram nobis cauentes, ut possessio quam dictus Benedictus Comes ex causa prioris obligacionis habuit, vim tradicionis et transfusionis dominij habeat pleniorem; et ipsas octoginta marcas fini argenti dictus Benedictus Comes eidem Dionisio Comiti, et Luce filio eius soluit, ponderauit et appendit plenarie coram nobis. Nomina autem dictorum seruorum sunt hec: Ochobur et filij eius, Goch et Johannes, Chegze cum uxore sua ancilla, et filij eiusdem Chegze, Petrus, Peturke et Paulus, item Betus. De quibus dicti tres homines, scilicet Ochobur, Chegze et Betus, coram nobis constituti confessi sunt, esse seruos Dionisij Comitis, et Luce filij eius predictorum; item Gregorius et Petrus filij Gregorij de Saap, pro se et pro Anthonio fratre suo, Paulus et Martinus filij Egidij de Tordos pro se, pro Bencench et Alexandro fratribus suis, quorum consensum dicebant se habere, et Moda centurio domine Regine, commetanei dicte terre Beren, coram nobis constituti, predicte uendicioni perpetuo ualiture consensum plenissimum prebuerunt. Preterea tam dictus Dionisius Comes, quam Luka filius eius, assumpserunt et obligauerunt se coram nobis, quod quicunque de generacione sua, uel de extraneis prefatum Benedictum Comitem uel eius heredes racione dicte terre Beren, uel eiusdem utilitatum, impetere uel molestare de cetero attemptarent, ipsi eundem Benedictum Comitem et heredes ipsius ab omnibus impetentibus uel molestantibus defendere et expedire tenebuntur suis proprijs laboribus et expensis; ita, quod ijdem Dionisius Comes et Luka filius eius, ac heredes eorum, honus litis subire tenebuntur, et Benedictus Comes et filij sui, ac filij filiorum eiusdem gaudebunt pacifica possessione, proprietate et dominio; ac possessione, omnibusque utilitatibus ipsius terre Beren remanentibus apud ipsum Benedictum Comitem et eius heredes; siue Dionisius Comes, uel filius eius Luka predictus, ac successores eorum vniuersales uel singulares, id per suam pecuniam faciant, siue per aliam possessionem; qua data per ipsum Dionisium Comitem, uel filium suum, aut eurum heredes, in causam litis, Benedictus Comes et filij eius, ac filiorum successores expediantur ab omni lite et inquietudine, terra Beren semper apud ipsum Benedictum Comitem et eius heredes remanente; cum id sepedictus Comes Dionisius et filius eius Luka promiserint Benedicto Comiti presenti, suo et filiorum suorum nomine stipulanti, seu promissionem huiusmodi recipienti, ac se, ut premisimus, ad premissa omnia seruanda per se et suos successores coram nobis sollempniter obligarunt. Vt igitur huiusmodi uendicionis, et empcionis, et promissionum ac obligacionum circa ipsam uendicionem et empcionum factarum series, firma et stabilis in posterum perseueret, ad instanciam ipsius Benedicti Comitis predictis Dionisio Comite et eius filio consencientibus, presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo CC°LX° sexto.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalannak pecsétje vörös-zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)