Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie Serenitatis proprium esse debet, ut fideles suos erga se bene meritos et obsequiosos prosequatur munificencia gracie specialis, per quod nedum illorum utilitati prospicitur, verum eciam Regali honori consulitur et accescit, dum alij exemplo prestiti beneficij ad exhibenda eidem fidelitatis obsequia facilius attrahuntur. Proinde ad universitatis vestre noticiam harum serie volumus peruenire: quod, cum nobilis vir Comes Thomas, filius Comitis Joachim de genere Churia, inclyte recordacionis domino Regi Colomano Magnifico Duci Sclauonie karissimo fratri nostro a primis puericie sue annis, donec idem dominus Colomanus Rex vitales carpsit auras, diversis temporibus diversa obsequiorum genera curasset laudabiliter et fideliter exhibere; tandem eodem karissimo fratre nostro uiam uniuerse carnis ingresso, nobis adherens Corone Regie cum summo deuocionis ardore eximie fidelitatis a multis retro annis exhibuit famulatum. Dictus eciam Comes Joachym, pater eius, exponendo se in diuersis Regni nostri expedicionibus pro nostra et Regni nostri defensione periculis et fortune grata, similiter nobis impendit seruicia, quoad vixit; frater quoque dicti Thome Comitis, videlicet venerabilis pater noster dominus Philippus Sancte Strigoniensis Ecclesie Archiepiscopus, cum Zagrabiensi Ecclesie digne et laudabiliter presideret, missus per nos pro nostris necessitatibus ad Romanam Curiam et in vlteriores partes Italie, ac alias regiones, ibidem multis vicibus in propriis stipendiis militando, et se aeris intemperie, maris et viarum periculis, et aliis innumerabilibus incommodis exponendo, uniuersa nostra negocia sibi comissa peregit ad cumulum honoris Corone nostre fideliter et prudenter. Procedente eciam tempore, idem dominus Archiepiscopus ad regimen Sancte Strigoniensis Ecclesie, propter suorum prerogativam meritorum, Diuina clemencia sublimatus, dum inimico hominum superseminante zizania inter nos ex una parte, et dominum Regem Stephanum karissimum filium nostrum ex altera, essent hinc inde diuersis temporibus guerre, discordie, ac intestina prelia suscitata, pro Corone nostre statu sereno, et Regni nostri integritate ac felicitate seruandis, se mediatorem, ymo qua scutum et murum interposuit, et sic post multos labores et angustias inter nos et predictum karissimum filium nostrum pacis ordinans federa, nos et Regnum nostrum ad statum quietis et tranquillitatis, amputato mutue cedis exicio, reducere studuit frequencius pro viribus et pro posse, exponens de propter hoc grauibus sumptibus, periculis et pressuris. Et vt cuncta breuiter perstingamus, ipsi et tota eorum generacio adeo omnibus retroactis temporibus usque ad presens fideles et deuoti Corone Regie exstiterunt, quo eis circa nos quasi naturaliter inserta ipsa fidelitas presumatur. Hac ex consideracione permoti, licet pro huiusmodi grauissimis laboribus, eximie fidelitatis seruiciis, et ingentibus meritis ipsius Thome Comitis et suorum parentum, de quibus premisimus, debuissemus eidem Thome Comiti in maioribus et altioribus remuneracionum stipendiis respondere; ad presens tamen cupientes sibi, etsi non ex condigno, taliter aliqualiter tamen prouidere, eidem quandam terram nomine Praudauiz in Ducatu Sclauonie iuxta Drawam existentem, et a Comitatu Symigiensi a tempore, cuius non exstat memoria, exceptam penitus et exemptam, de beneplacito et expresso consensu domine Marie karissime consortis nostre, et domini Bele incliti Ducis Sclauonie karissimi filii nostri, concessimus et concedimus, donauimus et donamus, dedimus et tradidimus cum omnibus suis pertinencijs, utilitatibus, et attinencijs, ab eo, et suis heredibus, heredumue successoribus, iure perpetuo irreuocabiliter possidendam ita, vt ex huiusmodi concessione, et donacione, et tradicione nostra, verus dicte terre dominus effectus, eam sub eisdem metis et terminis possideat, sub quibus Corrardus de Treun, et tandem Corrardus eius filius, qui de ipsa terra propter sue infidelitatis versuciam, et prodicionis perfidiam per nos, exigente justicia, est amotus, possedisse noscuntur. Hoc eciam predicte concessioni et donacioni nostre duximus annectendum, vt a solucione marturinarum et descensus banalis, quod zulusma dicitur, et generaliter ab omni onere exaccionis, collecte, seu cuiuslibet alterius publice funccionis, ipsa terra et eius incole sint in perpetuum liberi penitus et immunes, nec super hiis a quocunque, vllo unquam tempore, debeant molestari, cum et hij, qui prius dictam terram possederant, eadem eciam gauisi fuerint libertate. Vt autem huiusmodi concessionis et donacionis nostra series, robus perpetue obtineat firmitatis, nec a quocunque valeat im posterum retractari, presentes literas duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum in Zolum in octavis Beate Margarethe, XIII. kalendas Augusti per manus Magistri Farcasij Prepositi Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LX°VII°.
(V. István királynak 1270-ki megerősítő privilegiumából, t. Borsod vármegye levéltárában.)