Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Solet Regie benignitatis clemencia illos dono munificencie prosequi specialius, qui se circa eam per continue fidelitatis obsequia exhibent bene meritos et acceptos. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum Magister Thomas, dilectus et fidelis Notarius noster specialis, a primeuis etatis sue temporibus multiplicia et laudabilia impenderit cum summa fidelitate seruicia, que propter sui multiplicitatem longum esset per singula enarrare; nos eiusdem Magistri Thome fidelitatis et seruiciorum meritis digna uolentes remuneracione occurrere, sicut decet; terram quandam Bugna uocatam, que fuerat Castri Zaladiensis, sitam in eodem Comitatu, ab eodem Castro Zaladiensi exemptam penitus et exceptam, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, sub eisdem antiquis metis et terminis, quibus predictum Castrum possedisse dinoscitur, contulimus, dedimus et donauimus eidem Magistro Thome Notario nostro speciali, et Johanni ac alijs fratribus eiusdem de gracie nostre plenitudine perpetue donacionis titulo perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius eciam terre corporalem possessionem eundem Magistrum Thomam Notarium nostrum specialem et fratres eiusdem per Chak Banum Comitem Zaladiensem, dilectum et fidelem nostrum, fecimus introduci. Vt igitur hec nostra donacio robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam ualeat imposterum retractari, presentes eidem Magistro Thome et fratribus suis dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Prepositi Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, Regni autem nostri anno tricesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek sárga-zöld selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)