(Bela Dei gracia Hungarie), Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus (presentem paginam inspecturis) salutem et omne bonum. Regum proprium esse debet, ut obsequiosos suos et bene meritos prosequi debeant munificencia (gracie Regalis). Hinc est, quod ad vniuersitatis uestre noticiam harum serie uolumus peruenire, quod nos attendentes merita et seruicia, que (nobis Magister Sixtus) Scolasticus Strigoniensis, dilectus et fidelis clericus noster, in Regno nostro, et in Romana Curia per multos annos subeundo ibidem pro honore Corone nostre iurgiorum laboriosum certamen, deuote et fideliter inpendit, exponendo se periculis et fortune; et ideo uolentes eiusdem (meri)tis et laboribus, etsi non ex condigno, tamen aliqualiter respondere; eidem totam terram nostram nomine Bodowan in Comitatu Camariensi iuxta Danubium existentem, et nominatim ac specialiter porciones eiusdem terre, que agasones et bacciferos nostros ibidem commorantes contingebant, cum insula et piscacionibus in Danubio, agriculturis ac alijs utilitatibus et pertinencijs suis, cum plenitudine gracie nostre contulimus, dedimus et donauimus, ab eo et suis nepotibus ex sorore filijs, videlicet Laurencij (így) de Heten iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius terre, et agriculturarum, ac insule, nec non et pertinenciarum eiusdem ac iurium corporalem possessionem eundem Magistrum per fratrem Petrum Magistrum Domus Hospitalis Sancti Regis de Strigonio, dilectum et fidelem nostrum iussimus introduci; qui ipsum Magistrum Sixtum, uocatis et presentibus omnibus vicinis et commetaneis dicte terre, et agasonibus et bacciferis nostris predictis, nec non iobagionibus eorundem et non contradicentibus, sed pocius consencientibus, auctoritate nostra induxit in possessionem dicte terre et pertinenciarum ipsius, prout superius est expressum, eam sibi sub eisdem certis metis, quibus prius concludebatur, pacifice statuendo. Vt igitur huius nostre donacionis series robur perpetue obtineat firmitatis, nec per quempiam processu temporum ualeat irritari, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Albensis Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Dominice Incarnacionis millesimo CC°LX° septimo, sexto kalendas Decembris, Regni autem nostri anno tricesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke vörös selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)