Nos B. Dei gracia Rex Vngarie significamus quibus ex pedit memorie commendantes, quod Petre et Paulus iobagiones Castri de Kuazth terras eorum Woyzlow uocatas Ecclesie Beate Virginis de Insula contulerint, semetipsos in iobagiones dicte Ecclesie transferendo; tali condicione interiecta, quod de terra eorum dicte Ecclesie collata, quantum ad usum eorum sufficit, recipient pro se ipsis de eadem, sicut iobagiones liberi Ecclesie seruituri; et residuum predictarum terrarum memorate Ecclesie Beate Virginis remanebit. Datum in Oronos in octaua Omnium Santorum anno Domini M°CC°LX° septimo.
(István ifjabb királynak 1268-ki megerősítő okmányából, mint alább 135. sz. a., a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. IV. köt. 3. r. 396. l.)