Paulus Dei gracia Episcopus Vesprimiensis, aule Illustris Regine Vngarie Cancellarius, vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod nobis apud curiam nostram in Noa commorantibus, domina Kata relicta Thome de Thoufeu, nunc uxor Andronici filij Damasa, misso ad nos homine suo nobis humiliter suplicauit, ut missis aliquibus personis de fratribus nostris, in facto dotis et rerum suarum parafernalium ipsius propositum audire et attendere dignaremur. Nos itaque ipsius iustis precibus inclinati dilectos in Christo filios Magistrum Symonem Prepositum Hantensem, et Hermannum Ecclesie nostre Canonicum transmisimus ad ipsius propositum audiendum. Qui postmodum ad nos redeuntes retulerunt per nos requisiti, quod eadem domina in ipsorum presencia personaliter constituta dotem et res suas parafernales super possessionibus prioris mariti sui Thome supradicti ab Elia pupillo eius prefato Andronico petendas iuris ordine admisisset, ratum et firmum habitura, quidquid per predictum Andronicum maritum suum actum fuerit in premissis. Post hec itaque, cum idem Elias, et Micael frater eius ad nostram fuissent presenciam euocati, et lite hinc inde contestata aliquamdiu fuisset dissceptatum inter partes, nos omnia bona eiusdem Thome mobilia et inmobilia per Magistrum Lytar hominem nostrum, et per quosdam nobiles et honestos uiros de prouincia ab utraque parte electos et assumptos fecimus estimari. Cumque idem estimatores ad nos reuersi bona eiusdem Thome in terris, vineis, seruis et ancillis, ac alijs rebus mobilibus et inmobilibus pro nonaginta marcis argenti estimata fuisse retulissent, nos de eisdem bonis dotem et res parafernales eiusdem, quinquaginta scilicet marcis argenti decrenimus coram Abbate et Conuentu de Kopurnuk in certis terminis iuxta Regni consuetudinem per prefatum Micaelem tutorem eiusdem pupilli deberi eidem domine persoluendas. Ad hec ergo, cum in terminis solucioni assignatis idem Micahel pro predicto pupillo fratris sui ipsi Andronico, nomine et vice eiusdem domine vxoris sue recipienti ipsas quinquaginta marcas plenarie persoluisset, prout nobis ydem Abbas et Conuentus de Kopornuk in suis litteris intimarunt, et prout postmodum partes in nostri presencia retulerunt personaliter constitute; nos eundem Eliam et ipsius possessiones, ac Micahelem sepe dictum, nec non cognatos eorundem ab impeticione dotis et rerum huiusmodi exigente iusticia duximus absoluendos. In cuius rei testimonium et memoriam pleniorem presentes eisdem concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC°LX° septimo.
(A zalavári konventnek 1314-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)