Nos Capitulum Budensis Ecclesie damus pro memoria, quod Comes Dominicus filius Petri Comitis ab una parte, Lampertus filius Ruzboid ex altera coram nobis personaliter comparentes retulerunt pariter et concorditer, quod causa, que inter ipsos super possessionibus Ipoliti nepotis Mohor, quas dominus Bela Illustris Rex Hungarie, dicto Comiti Dominico pro annunciacione gaudij de natiuitate Stephani Regis primogeniti sui, et pro seruicijs suis donauerat, quas idem Lampertus iure possessionum suarum hereditariarum ab ipso Comite Dominico coram domino Rege Bela requirebat, taliter esset composita et sopita; quod dictus Comes Dominicus possessiones hereditarias dicti Ipoliti dedit et assignauit memorato Lamperto quiete et perempniter possidendas; quarum possessionum nomina sunt, videlicet uilla Tulman, uilla Drauci, item uilla Lanka, et terra cuiusdem uille Patrim uocate, que est inter uillam Bagia et uillam Onth. Item idem Comes Dominicus dedit et assignauit ipsi Lamperto quandam particulam terre, quam dictus Ipolitus in uilla Zekche possidebat, prefatus uero Lampertus quandam possessionem Wylok uocatam, quam auus dicti Ipoliti, sicut dicit, iure empcionis possidebat, cum omnibus predijs et pertinencijs suis, in eisdem metis, quas dicunt in litteris domini Regis contineri, que mete separant et distingunt ipsam possessionem Wylok ab alijs possessionibus Ipoliti antedicti, Comiti Dominico supradicto reliquit et dimisit pacifice et perpetue possidendam; se taliter obligando, quod si aliquis de generacione sua dictum Dominicum super ipsa possessione Wylok uellet impetere, Lampertus eundem et suos heredes tenebitur expedire. Postea dictus Comes Dominicus obligauit se soluturum ipsi Lamperto sexaginta marcas in argento mercimoniali, de quibus uiginti marcas soluet in octauis festi Sancti Martini, item uiginti marcas in octauis Natiuitatis Domini, et uiginti marcas in octauis Purificacionis Beate Marie Uirginis; et si aliquem predictorum terminorum neglexerit in soluendo, soluere tenebitur cum pena dupli. Adiectum est eciam per partes, quod si aliqua questio super facto quarte de ipsis possessionibus per aliquem moueretur, quelibet parcium se pro sua parte tenebitur expedire. Et sic placuit utrisque partibus, quod omnis controuersia, que inter Comitem Dominicum et fratres suos, uidelicet Symonem Comitem et Michaelem, et Comitem Beers, ac inter predictum Lampertum et Balasium fratrem eius, qui presencialiter huic ordinacioni consensit, uertebatur actenus super duello, destruccione, dampnis ac inimicicijs, omnino est sopita; et solucio pecunie antedicte de uoluntate parcium in terminis prenotatis debet fieri coram Capitulo Albensi, cuius Capituli litteras priuilegiales pars utraque facta solucione pecunie supradicte se impetraturum obligauit. Item postea adiectum est, quod si qua parcium de hac forma composicionis resilierit, penam centum marcarum pacietur. Datum et actum in die Mathey Apostoli anno Domini M°CC°LX° septimo.
(A székesfehérvári káptalannak 1268-ki átiratából, mint alább, a mélt. gróf Zay család levéltárában.)