(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruye, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. (A)d vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire; quod cum Demetrius, Marcus, Pribk, Chornouch et Pribenuk, ac alij cognati eorum de Goztoyg, populi Castri Crisiensis, Abraam, Bartholomeum et Dominicum filios Comitis Bartholomei, ipso Comite Bartholomeo rebus humanis exempto super tercia parte terre Guztowyg, quam idem Comes Bartholomeus, usque dum uixit, ex nostra donacione et nostro priuilegio pacifice possederat, coram nobis traxissent in causam, et super ea aliquamdin disceptassent; tandem, quia ex tenore litterarum Stephani quondam Bani tocius Sclauonie, qui ipsam terciam partem predicto Comiti Bartholomeo in predicta terra Guztowyg de nostro mandato statuerat, pro certo didicimus et comperimus, eandem terram Guztoyg fuisse Castri Crisiensis, et eosdem eciam homines esse populos Castri predicti, censentesque propter hoc nos eandem terram sine alieni iuris iniuria eidem Comiti Bartholomeo conferre potuisse, dictam terciam partem ipsius terre Guztowyg cum omnibus utilitatibus suis, prout in priori priuilegio nostro continetur, memoratis Abraam, Bartholomeo et Dominico filijs eiusdem Comitis Bartholomei per diffinitiue sentencie calculum adiudicando dimisimus seu reliquimus perpetuo et inreuocabiliter possidendam; prefatis Demetrio, Marco, Pribk, Chornoch et Pribenuk, ac omnibus alijs cognatis eorundem, super predicta terra Goztoyg ulterius requirenda silencium perpetuum imponentes; ita, quod quandocunque ijdem castrenses, uel aliquis ex eisdem super predicta terra questionem susscitare attemptauerint, tamquam calumpniatores puniantur. Decernentes nichilominus, ut ijdem castrenses de predicta terra Goztoyg ad alias terras dicti Castri Crisiensis debeant se transferre, nec ibi presumant ulterius commorari. Vt igitur huius rei series firma semper et inconcussa permaneat, nec processu temporis ualeat per quempiam retractari, aut in recidiue questionis scrupulum reuocari; presentes eidem Abraam et fratribus suis concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasij Pepositi Albensis, aule nostre Uice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LX° octauo, Regni autem nostri anno tricesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke vörös-zöld selyemzsinóron függ, a budai királyi kamarai levéltárban. Ugyan 1268. Béla herczeg által egy ugyanazon kérdést tárgyazó törvénykezési itéletnek alapjáúl vétetett; mint alább 137. sz. a.)