(Bela Rex terram quandam Castri Nitriensis Baab vocatam fideli suo Konch villico de Tyrna, ab ipso Castro exemptam dat in perpetuum possidendam). Mete autem ejusdem terre hoc ordine distinguntur: Prima meta ejusdem terre incipit ab ocidente a villa Comitis Stephani filij Pazmani, quae etiam Baab vocatur; inde tendit ad metam Zolgagyeor ad partem septemtrionalem; exinde tendit ad orientem juxta metas terrae Inok jobagionis Castri Zolgagyoriensis, quae vocatur Agar; abhinc tendit ad vacuam terram Castri Nitriensis, quae etiam Baab vocatur; abhinc vadit similiter ad orientem ad metas villae Magistri Abae Ujlak vocatae, quae metae sunt in magna via, quae Nitra uadit ad Semptey; exinde procedit et diuertit ad partem meridionalem juxta metas Iregh ville Jacobi filii Hene; et hinc procedit ad metas ville Kupusd ville ipsius Konch villici et fratrum suorum; et ibi metae praedictae terrae Baab terminantur. Ut igitur stb. Datum per manus Magistri Farkasii Prepositi Albensis et aulae nostrae Vice-Cancellarij. Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo.
(Rajcsányi Ádám kézirataiból.)