Bela Dei gracia Rex Hungarie vniuersis Christi fidelibus presencium inspectoribus salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum nos ad prouisionem et vtilitatem Monasterij Ecclesie Beate Virginis de Insula Regio cum fauore inuigilare uelimus, quandam terram nomine Wybech uacuam cum palacio super eadem existenti dicto Monasterio de Insula duximus conferendam. Sed quia de ipsius terre qualitate et quantitate nobis ad plenum non constabat, misimus ad dictam terram Magistrum A. Prepositum Budensem, et Magistrum Ambrosium Comitem Capelle domine Regine karissime consortis nostre, dilectos et fideles rostros, qui postmodum in suis litteris nobis rescripserunt, quod ipsa terra uacua esset, et uicina terre ipsius Monasterij Jenew uocate, et eandem cum palacio in ipsa terra existenti predicto Monasterio statuissent de precepto nostro et mandato. Nos itaque asignacionem ipsius terre factam per Magistrum A. Prepositum, et Magistrum Ambrosium prefatos, ratam habentes atque firmam, ipsam terram, quemadmodum Magister A. Prepositus et Magister Ambrosius prefati asignauerunt, eidem Monasterio Beate Virginis dedimus, contulimus et donauimus perpetuo possidendam. Datum ab Incarnacione Domini anno M°CC° sexagesimo octavo.
(Eredetie bőrhártyán, a hátúl oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)