(B)ela Dei gracia Dux tocius Sclauonie, Dalmacie et Croacie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum Demetrius, Marcus, Prybk, Chornovch et Prybineg, ac alij cognati eorum de Goztovych, populi Castri Crisiensis, Abraam, Bartholomeum et Domynicum filios Comitis Bartholomey coram nobis conuenissent conquerendo, proposuerunt contra ipsos, quod ijdem terciam partem terre ipsorum de Goztovych detinerent indebite occupatam in ipsorum preiudicium et grauamen; predicti autem Abraam, Bartholomeus et Dominicus responderunt, quod ipsi terciam partem prefate terre Goztovych ex gracia et donacione karissimi patris nostri B. illustris Regis Hungarie iusto titulo donacionis possiderent et tenerent; cumque nos auditis parcium assercionibus sepedictos Abraam et fratres suos requisissemus, si haberent instrumenta uel priuilegia, quorum auctoritate uel pretextu tenerent ipsam terram, idem Abraam et fratres sui exhibuerunt nobis priuilegium domini Regis karissimi patris nostri, cuius tenor talis fuit:
Bela Dei gracia stb. (következik Béla királynak ugyanazon 1268-ki okmánya, mint fentebb 128. sz. a.)
Nos itaque inspecto tenore eiusdem priuilegij, et diligenter examinata continencia ipsius, cum Baronibus Regni nostri, H. scilicet Bano Sclauonie, Dyonisio Comite Zaladiensi Judice Curie nostre, Magistro Baag Comite de Dobycha, et alijs Baronibus et nobilibus Regni nostri, qui nobis assidebant, decreuimus et decernendo censuimus, ipsam terciam partem prefate terre Goztovych iuxta tenorem et continenciam eiusdem piuilegij Abraam, Bartholomeo et Dominico perpetuo relinquendam, et dimisimus eisdem, et per eos ipsorum heredibus iure perpetuo pacifice possidendam, sepedictis Demetrio, Marco ac alijs suprascriptis cognatis eorum super requisicione ipsius tercie partis perpetuum silencium inponentes, ut conuictis in calumpnia manifesta, et Demetrio uni ex eisdem, qui asssari debebat pro huiusmodi litis refricacione, ad peticionem aliquorum Baronum nostrorum, parcentes, partem capitis sui abradi fecimus in signum opprobij et memoriam ulcionis. Vt igitur huius facti series perpetuo permaneat inconcussa; nec possit per quempiam in posterum irritari, presentes litteras ipsi Abraam et fratribus suis predictis dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Ladyzlay Episcopi Tyniensis, aule nostre Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno ab Incarnacione Domini M°CC°LX° octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről Béla herczeg pecsétje vörös-zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)