Clemens Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Episcopo Traguriensi salutem et Apostolicam benedictionem. Ea que judicio uel concordia terminantur, firma debent et illibata persistere, et ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur, Apostolico conuenit presidio communiri. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod cum olim inter te ex parte una, et... Archipresbyterum, et clericos Ecclesiarum de Sibenico tue Diocesis super eo, quod ipsi tibi canonicam obedientiam et reverentiam debitam prestare, ac de alijs juribus Episcopalibus respondere contra justitiam denegabant, ex altera questio verteretur; demum mediantibus... Archidiacono et Capitulo Spalatensi amicabilis super his compositio inter partes intervenit, quam Apostolico petisti munimine roborari. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, compositionem ipsam, sicut rite sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice obseruata, et in alicujus prejudicium non redundat, ratam et gratam habentes, eam auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se nouerit incursurum. Datum Viterbii VI. kalendas Martii Pontificatus nostri anno quarto.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 353. l.)