Nos Chaak Banus Comes Zaladiensis, Pousa, Hernicus, Vyd, Goganus, Valentinus, et Buchk, indices a domino Rege super restitucione terrarum in Comitatu Zaladiensi deputati. Ad vniuersorum noticiem (így) scripto presenti declaramus, quod cum (B)ela Dei gracia inclitus Rex Vngarie, et S(tephanus,?) per eadnem Dux tocius Sclauonie illustris, eiusdem filius, ex consuete pietatis gracia, maxime causa iusticie condescende(nte)s prehabita deliberacione diligenti decreuerint, vt terre seu possessiones quelibet nobilium, seruiencium videlicet suoram, per tocius Regni sui districtum, apud quoscunque, vel cuiuscunque condicionis homines inuenirentur occupate, pristinis possessoribus, quos iure hereditatis tangerent, redderentur et restituerentur integraliter, prout primitus sint possesse; nos igitur conuocatis omnibus, qui ad hoc fuerant conuocandi, et magni sacramenti sedem, tactis videlicet Sacrosanctis Euangelijs in uicem obligati, ad exequendum mandatum domini Regis, et Ducis Bele prefatorum, processimus in negocio fidelitate debita Regi et Corone obseruata. Vbi inter cetera terram Dominici filij Mour et fratrum suorum ad unum aratrum sufficientem, de propria hereditaria eorundem Kezy vocatam, per castrenses de Kezy indebite occupatam inuenissemus; per multorum et commetaneorum et conuicinorum revela (így) cognouimus, Dominicum et fratres suos a primeuis progenitoribus eorundem ipsam terram possedisse, et quod super est, propter euidenciorem cautelam in sacramento decem nobilium similibus eisdem coequalibus ipsam terram, videlicet ad unum artrum pertinentem, prenotatis nobilibus, Dominico et fratribus suis, presentibus jobagionibus Castri, Blasio Comite, Gothardo Mayore Speculatorum, Martino fratre eorundem, Oliuerio Mayore Exercitus, castrensibus de eadem villa Kezy existentibus, contradictore aliquo non obstante, sed pocius affirmantes, sepe dictam particulam terre fuisse propriam hereditariam prefatorum nobilium, restituimus cum omnibus vtilitatibus suis, iure perpetuo inrevocabiliter possidendam. Cuius terre prima meta incipit iuxta - - - - - - - - - - - - Morzol a plaga orientali, ubi sunt due mete, una in salice, alia in egerfa uocata; inde tendit de iuxta cellarium de terra paratum, qua ducit ad magnam viam, ibi sunt due mete; exinde currit de iuxta byzuscut in eadem magna uia a parte septemtrionali, in planicie sunt due mete; inde autem progreditur et peruenit ad fruticem, ubi sunt due mete terre; inde uero directe vadit ad duo iugera terrarum, ubi sunt due mete terre; item in angulo eiusdem terre sunt mete in spinis, et inde cadit ad viam antiquam ubi sunt due mete; inde descendit ad vallem Told, ubi sunt due mete; et inde transit superius ad duas metas in frutice tul positas, et transit ad montem eiusdem vallis Told, ubi sunt due mete, una in piro, alia terrea; et inde pertranssit per uiam antiquam, ubi sunt due mete; et exinde tendit ad tres metas ad plagam orientalem, quarum una separat de castrensibus de Kezy, et secunda meta pacifica de populis domine Regine, et de castrensibus de Hon. Preterea restituimus - - et predictis nobilibus Dominico et fratribus suis, quadraginta iugera terrarum indebite occupatarum per populos domine Regine et per castrenses de Hon, de propria hereditaria eorundem Cuechesporog uocata, ad sacramentum Dominicy et fratris sui duorum nobilium eisdem coequalibus per antiquas metas inreuocabiliter, pacifice et quiete possidendas. Prima meta erigitur in uertice Cuechesporog vna meta antiqua, alia nova; inde te(n)dit ad partem septemtrionalem, ubi sunt due mete, una in piro, alia terrea; inde tendit directe ad plagam septemtrionalem, ubi sunt due mete, una in piro antiqua, alia nova; inde pervenit ad magnam viam, ubi sunt due mete in piro et terrea; inde ad fenetum sub magna silua, ubi sunt due mete; inde ducitur ad viam antiquam per antiquas metas pacificas usque ad consupmacionem metarum. Datum anno Domini M°CC° sexagesimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a kiküldött birák pecsétjei hártyazsinegen függtek, de a hét közől 3 már elveszett, dr. Stur gyűjteményében. Közli Horváth Mihály.)