Excellentessimo domino suo et benefactori B. Dei gracia inclito Regi Vngarie, Magister A. Diuina miseracione Prepositus Budensis, suus humilis Capellanus, inclinacionem cum perpetua fidelitate. Noueritis, quod litteras Excellencie uestre recepi sub hac forma:
B. Dei gracia etc. (következik IV. Béla királynak rendelete, mint fentebb 131. sz. a.)
Ego autem mandatum uestrum fideliter exequi cupiens, quia personaliter ad predicta accedere non potui, ideo fidelem notarium nostrum Magistrum Martinum ad exsequenda mandata uestra destinaui; qui ad me rediens mihi retulit, quod predictos iobagiones cum terra eos contingente, conuocatis commetaneis et comprouincialibus, nullo contradicente, Monasterio uestro de Insula Beate Virginis assignauit et statuit; et sub antiquis certis metis distinxit, in libertate eadem‚ quam predicto Monasterio uestro contulistis permansuros. Significo eciam Maiestati uestre, quod inter predictas terras adiacet terra preconum uestrorum, qui (így) a tempore Tartarorum est inhabitata et inculta, de qua, sicut Maiestati uestre uidebitur, ordinare est in nobis. Item nouerit Excellencia uestra, quod homo noster predictus, auctoritate illa, quam mibi dedistis, citauit Johannem filium Sidovd et cognatos suos, qui fecerunt dampna et injurias super terra predicta. Item citauit Zahariam de genere Buken et filium Mit Bani super possessione sua Kerequi ad presenciam uestram ad octauas Sancti Georgij, et Prepositum de Bukensumlua.
Kívűl: B. Dei gracia Illustri Regi Vngarie.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)