A B C
Capitulum Nitriensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus, ad quos presentes littere peruenerint, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum tenore volumus peruenire, quod Sodislaus sacerdos de Domanysa, et Herk cum fratribus suis, Petro videlicet et Heym, filijs Laurencij de villa Souor, cognatis eiusdem sacerdotis ex vna parte, Gadoch autem sacerdos, et Blasius frater suus ex altera, coram nobis constituti exhibuerunt nobis litteras Stephani Curialis Comitis Thriciensis, ordine judiciario confectas super morte Laurencij, quem dicebant per Blasium casualiter fuisse interfectum; continentes, quod Blasius parti adverse pro morte Laurencij nominati, et pro quadam particula terre circa riwlum Zuhuice uocatum existente, quam terram Herk cum cognatis suis ex collacione Regia dicebat possedisse, pro qua eciam terra diucius fuerat inter partes prefatas litigatum, solueret sedecim marcas, partim in condigna estimacione, et partim in denarijs, sicut per uiros idoneos inter ipsos fuerat arbitratum. Itaque supra memoratas marcas Blasius coram nobis, prout fuerat obligatus, plenaire persoluit; Herk uero et fratres sui eidem Blasio heredibusque suis et heredum successoribus, terram eandem permiserunt inperpetuum pacifice possidendam; dicentes et assummentes litteras siue priuilegia domini Regis seu nostra, tum eciam aliquorum Judicum super hijs prius habitas uel habita amississe, et si reinueniri possent, uires non habere. Vt igitur huius rej series ampliorem obtineat firmitatem, et pocioris fidei fruatur argumento presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas. Datum anno ab Incarnacione Domini M°CC° sexagesimo octauo; Magistro Demetrio Lectore Ecclesie nostre existente.
(A bőrhártyára írt eredetiről vörös selyem zsinórról függő tojásdad alaku sárgaviasz pecsét lóg; a herczeg Grassalkovics-féle pozsonyi levéltárban. Néhai Ráth Károly közleménye.)