Capitulum Albensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Comes Dominicus filius Petri de genere Chak ab una parte, et Lampertus filius Ruzboid de genere Woya ex altera coram nobis personaliter constituti exhibuerunt litteras Capituli Budensis Ecclesie in hec uerba:
Nos Capitulum Budensis Ecclesie stb. (következik a budai káptalannak 1267-ki okmánya, mint fentebb 125. sz. a.)
Vnde partibus prefate conposicioni parere, et eandem ratam atque firmam habere uolentibus, terminis solucionum predictis aduenientibus, ipsas sexaginta marcas in argento mercimoniali dictus Comes Dominicus prefato Lamperto ad plenum persoluit coram nobis, eadem possessione Wylok, que ipsum Mohor, et Ipolitum eius nepotem tam empcionis, quam acquisicionis titulo, ut dicebat, contingebat, cum suis utilitatibus et pertinencijs in suis metis antiquis et terminis dicto Comiti Dominico in perpetuum remanente, obseruata obligacione expeditoria superius annotata, ad quam se idem Lampertus nunc obligauit; sic eandem replicando, quod quicunque dictam possessionem Wylok, seu aliquid ex eadem, aut ex eius pertinencijs de generacione eiusdem Lamperti ab ipso Comite Dominico et ab eius heredibus repeteret, ipse Lampertus et sui successores semper et ubique expedire tenerentur proprijs laboribus et expensis, prefatis possessionibus hereditarijs, uillis uidelicet superius nominatis, et terre uille predicte, ac ipsa porcione terre Zechche dicto Lamperto per ipsum Comitem Dominicum statutis nunc remanentibus eidem imperpetuum modo prenotato; illo tamen articulo, qui ipsas uillas, terram uille predicte, et porcionem terre de Zechche in Regio priuilegio in primaria collacione pro ipso Dominico confecto continebat, presentibus pro parte dicti Lamperti non obstante; quod quidem Regium priuilegium in suo residuo textu aput ipsum Comitem Dominicum remansit in sui roboris firmitate. Eo interposito, quod litteras suas in execucione et processu predictorum negociorum, quascunque partes habuerint prius confectas, contra inuicem inter se super premissis et singulis premissorum inanes reliquerunt; quas quidem quilibet ipsorum contra euentum questionis aliunde suscitande reseruauit. Vt igitur premissa omnia robur obtineant perpetue firmitatis presentes ad peticionem parcium in testimonium premissorum dedimus litteras partibus utrisque nostro sigillo communitas; anno Domini M°CC°LX° octauo, XVI. kalendas Marcij. Magistro Farcasio Ecclesie nostre Preposito aule Regie Vice-Cancellario; Myke Cantore, Feliciano Custode, Michaele Decano existentibus.
(Eredetie bőrhártyán zöld-violaszinű selyemzsinóron függő pecsét alatt, a mélt. gróf Zay családnak levéltárában.)