(C)apitulum Zagrabiensis Ecclesie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod constitutis in nostra presencia ab una parte Junizlao filio Diminuk, Winck filio Lubizlay, Jacou filio Lubech, Lubizlao filio Gurdesa de Brachina; et ab altera Petro filio Redofi de Kenesepola; idem Junizlaus et ceteri de parte sua prenotati quandam particulam terre eorum site subtus Doluch, contiguam terre predicti Petri confessi sunt se uendidisse predicto Petro, et per eum suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam pro quindecim pensis denariorum Zagrabiensium, quorum singule quinque pense marcam tunc temporis faciebant, quas se dixerunt ab eodem plenarie recepisse. Prima uero meta terre uendite, sicut partes nobis retulerunt, incipit ab oriente a metis terre Petri supradicti, que Kenesepolia nuncupatur; inde procedit uersus occidentem iuxta terram Bodoan, et ascendit paruum montem ad arborem hrazt, inde uenit ad arborem nucis; inde descendit per paruam uallem siccam, et uenit ad arborem brezt; inde procedit et uenit ad arborem cheresna; inde transit riuulum unum, et ascendit paruum montem, ubi habet arborem pomi siluestris, sub qua est meta terrea; inde uertitur ad septemtrionem et iuxta metas predictorum uenditorum procedit et uenit ad fontem quendam, qui Grabrouch nuncupatur; inde in eodem fonte procedens per paruum spacium uenit ad arborem piri; inde procedit ad locum qui dicitur Zlatina; inde iuxta metas Coztizlau filij Pribizlay, et per latus montis uenit ad uirgultum, quod hrazt dicitur; inde procedit super arborem nucis, et uenit ad metas terre Petri supradicti. Astiterunt eciam commetaney terre uendite; scilicet Mark filius Marci Comitis, et Rodoan supradictus, qui pro se et omni generacione uendicionem factam consensu suo ratificantes unanimiter approbarunt. In cuius rei testimonium presentes ad instanciam parcium contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum die Dominica ante festum Beati Michaelis, anno ab Incarnacione Domini M°CC°LX° octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)