Stephanus Dei gracia junior Rex Hungarie, Dux Transsiluanus, Dominus Cumanorum omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis; illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis eta aduersis, principaliori debet prosequi munere et fauore, ut alij eorum exemplis inuitati ad fidelitates et seruiciorum studia forcius accendantur. Hinc est, quod uniuersorum noticie harum serie declaramus, quod considerata seruiciorum merita nobilis domine, relicte videlicet Thome filij Zlauch de genere Chaak Agnes nuncupate, que eadem ab ineuntis etatis sue temporibus, vestigia fidelitati scilicet dando operam efficacem laudabiliter consueta, in eundo in Franciam, et ibi in pluribus casibus et fortunis moram longam paciens, et probabiliter, nec non in pluribus casibus, licet ca recitari nequeant per singula suo modo, nec volens rebus parcere, nec persone, fideliter exhibuit nobis et deuote; in recompensacionem seruiciorum ipsius nobilis domine, quamuis grata uicissitudine occurrere debuissent, maxime tamen pro eo, quia eandem dominam miserimus cum domina Maria filia nostra karissima, quam videlicet filio domini Regis Karuly Serenissimi Principis tradidimus in consortem, nuncia extitit et relatrix, nobis hoc transponentibus et ordinantibus, ac eciam domina Regina consorte nostra karissima destinante, per quod nobis dulcor filialis ingessit primicialem materiam gaudiorum; volentes predicte domine graciori et liberaliori uicissitudine occurrere, quamquam pro modico reputemus, quod ad presens agimus, respectu eorem, que facere intendimus, villam nostram Tymar Foon uocatam, in Comitatu Castri nostri Abawyuar existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis, quam collacioni nostre aptam esse inuenimus et cognouimus, et non contradicente patre nostro karissimo, sepedicte domine et suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus perpetualiter et inreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam, sub hijsdem metis ac terminis, sicut per priores possessores eadem possessio Foon vocata limitata extitit et possessa. Hoc expresse adiecto, quod si dictam dominam heredam contingat orbari solacio, dictam villam Foon vocatam seu possessionem dandi, donandi, legandi et disponendi, tam in uita ipsius, quam circa mortem eius, cuicunque uoluerit tam de filiabus, quam ex generacionibus suis, siue eciam pro remedio anime sue, liberam et absolutam habeat facultatem. Vt igitur hec nostra collacio robur obtineat perpetue firmitatis, et ne per quempiam processu temporum in irritum possit uel debeat reuocari, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, aule nostre Vice-Cancellarij, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.
(III. Endre királynak 1297-ki törvénykezési privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)