166. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy Marczel Péternek fia Pertelben lévő birtokának egy részét Herbort comesnek eladta. 1269.

A B C

Capitulum Ecclesie Geuriensis vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Marcellus filius Petri de Pertel in nostra presencia personaliter constitutus, Comiti Herbordo filio Comitis Osl, pro quo Benedictus seruiens suus astitit coram nobis, confessus est se vendidisse de terra sua hereditaria in Pertel terram sexaginta iugerum inter terram arabilem et fenetum pro sex marcis Vienensium perpetuo possidendam, et quod ipsam pecuniam ab eo plenarie recepisset; assumens, quod quicunque dictum Comitem Herbordum pro eadem terra impeteret, ipse cum expedire tenebitur proprijs laboribus et expensis. Ipsa autem terra, sicut partes retulerunt, incipit a parte meridionali in conterminio terre ville Dag, procedens sursum ad ecclesiam Sancte Crucis, et ibi terminatur. Vt igitur predictus contractus robus perpetue optineat firmitatis, presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini M°CC°LX° nono; Magistro Chepano Preposito, Jurkone Cantore, Hectore Custode Ecclesie nostre existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről sárga-vörös selyemzsinóron a pecsét függ, a nemz. Muzeum kézirattárában.)