167. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy Keres Buhtének fia és Chyd Petrenek fia Pertekben lévő birtokrészöket Herbort comesnak eladták. 1269.

A B C

Capitulum Ecclesie Geuriensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Keres filius Buhte, et Chyd filius Petre de villa Pertel ad nostram presenciam accedentes retulerunt, quod ipsi totam porcionem suam in terra Pertel iure hereditario possessam, scilicet centum et quadraginta iugera terre, de quibus saxaginta (így) iugera Comes Herbordus filius Osl inprimis tenuit obligata, sicut dicunt, eidem Comiti Herbordo vendidissent ex consanguineorum suorum beneplacito et consensu pro decem marcis denariorum Viennensium, quas ab eo se dixerunt recepisse, iure perpetuo pacifice possidenda. Ipsa autem terra hoc ordine dicitur adiacere: Incipit a parte occidentali in commetaneitate Egydij filij Pous iuxta terram eiusdem in quantitate decem iugerum, et commetaneitate terre populorum de Viccha panceratorum castri Supruniensis ab eadem parte occidentali, et uenit ad commetaneitatem populorum de Daag castrensium eiusdem castri uersus partem meridionalem; inde uergit uersus orientem ad commetaneitatem terre Marcelli filij Buden; hinc tendit in eadem parte ad fossatum quondam Comitis Agha, cuius fossate medietas pertinet ad dictam terram centum et quadraginta iugerum, medietas autam ad Marcellum antedictum, sicut Keres et Chyd affirmarunt; deinde retrogreditur uersus septemtrionem ad metas terre populorum de Pertel castrensium dicti castri, et ibi eadem terra terminatur. Vt igitur presens contractus robur perpetue optineat firmitatis, presentes litteras concessimus nostri sigilli munimine roboratas, anno Domini M°CC°LX° nono Chepano Preposito, Jurcone Cantore, Hectore Custode Ecclesie nostre existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a sárga-vörös selyemzsinóron függő pecsét már lemállott, a nemz. Muzeum kézirattárában.)