Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum cor Regis in manu Dei sit, et quo uult inclinat illud; non debet reprehensibilie indicari, si secundum diuersitatem negociorum et temporum Regalis munificencia in suis actibus uarietur interdum, cui gladij data est potestas ad uindictam malefactorum et laudem bonorum, cohercendo reprobos pena temporali, pios vero magnifice et laudabiliter confouendo. Hinc est, quod ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod licet Baka, Gukes et Bagana uillas, cum suis pertinencijs, in Comitatu Huntensi existentes, tam ex Regali munificencia occurrentes propter seruicia inpensa Regio cum fauore, quam accepta quadam summa pecunie ducentarum videlicet et quinquaginta marcarum, primo Wernelio, Wyllam, Thamar et Alberto nostris fidelibus ciuibus de Bana dedissemus, donassemus et contulissemus, et postmodum eisdem uillis ex causa spoliassemus eosdem: demum habita deliberacione et considerata ueritate conperimus, predictis uillas et ipsarum pertinencia predictis hominibus et eorum successoribus esse debere tam donacionis, quam empcionis titulo, eisdem restituimus hominibus supradictis et eorum heredibus inreuocabiliter et perpetuo possidendas; eo non obstante, quod medio tempore ad quorundam suggestionem Castro Huntensi restitui fecerimus terras supradictas. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Demetrij Prepositi Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC°LXX°, Regni autem nostri anno tricesimo quinto.
(V. István királynak 1270-ki megerősítő okmányából, mint alább 190. sz. alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)