Stephanus Dei gracia junior Rex Hungarie, Dux Transsiluanus, Dominus Cumanorum omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regis pietas manum munificam debeat porrigere universis; illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et aduersis, prosequi debet munificencia largiori, ut alij eorum exemplis inuitati ad fidelitatis opera forcius accendantur. Proinde ad uniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum harum serie volumus peruenire, quod attendentes fidelitates eximias et seruiciorum merita lauda digna atque luce clariora Demetrij et Michaelis Comitum, filiorum Endre, que et quas ijdem nobis a temporibus infancie nostre et eorundem in domo nostra iugiter famulando, mille mortos casibus se exponendo, fideliter exhibuerunt et deuote, et specialiter tempore persequucionis nostre et miserie, quando videlicet dura et crudelis persequucio parentum nostrorum nos ex consilio infidelium Baronum quorundam Regni Hungarie sine culpa nostra extra Regnum nostrum voluit effugare cum effectu, et solempnitate nostre corone denudare, ijdem Demetrius et Michael Comites fideles nostri predilecti, omnibus cognatis eorundem, rebus et possessionibus post tergum penitus derelictis nobis adheserunt; quorum unus videlicet Comes Demetrius ad castrum Feketeholm uulgo nuncupatum nobiscum intrauit, ibi omnia genera seruiciorum nobis exhibuit bono animo et pacienter ad nostrum mandatum et preceptum; alius uero, scilicet Comes Michael, duo castra eorundem nostro nomine, castrum Fyzer et castrum Temethyn nuncupatum, ex precepto nostro contra omnem potenciam patris nostri et infidelium Regni nostri conseruauit, dona seu promissiones parentum nostrorum penitus noluit exaudire, sed fidelitate nobis permansit adoptata. Et demum cum de castro Feketeholm Comitem Demetrium in legacione nostra speciali ad parentes nostros causa impetrande misericordie misissemus, eundem Laurencius filius Kemyn, qui nostrum castrum obsidebat, et vitam nostram extinguere cupiebat, captiuauit, ubi pro fidelitate nobis impendenda grauiter fuit tormentatus ab eodem. Tandem inspirata celesti gracia, cum mann bellica de ipso castro descendissemus, et cum iniquo Laurencio ac proditore nostro bellum commisissemus, dictus Comes Demetrius laudabiliter dimicauit. Ceterum in bello Erney Bani, ei in bello in Ilsasceg commisso, ubi Henricus tunc tempore Palatinus, qui congregatis infidelibus Regni et alijs suis secacibus eleuato uexillo nos capere et interficere conabatur, coram oculis nostre Maiestatis more leonis esurientis ijdem Demetrius et Michael Comites hostium cuneos penetrarunt, victoriam gloriosam optinendo, captosque et captiuos nobis presentarunt, uulnera letalia in se excipiendo, in suis sanguinibus iacuerunt, et alias uirtutes et seruicia, que propter sui multitudinem enarrare non valemus, impenderunt. Nos igitur in recompensacionem seruiciorum et sanguinis effusionum eorundem, volentes grata vicissitudine occurrere, ut tenemur, licet pro modico reputemus, quod ad presens agimus respectu eorum, que facere intendimus eisdem in futurum, Castrum Fyzer cum vndecim villis ad ipsum pertinentibus, videlicet Fyuzer, Cumlovs, Nyri, Capulna Teluky, Wereng, Ratka, Kanasfelde, Koycha, Ders Teluky et Bysta, quod castrum cum villis memoratis Rex Andreas clare memorie auus noster ab Andronico ceco de genere Cumpolth, cui iure hereditario pertinebat, precio conpararat, quo auo nostro defuncto karissimus pater noster Rex Bela, qui sibi successit, filie sue domine Anne karissime sorori nostre donauerat possidendum; tandem propter crimen ingratitudinis receptum ab eadem ad nos extitit deuolutum; ipsis Demetrio et Michaeli Comitibus, et per ipsum Michaelem Comitem suis heredibus heredumve successoribus dedimus, donauimus, sev tradidimus bona fide iure perpetuo et inreuocabiliter possidendum. Quarum villarum ad dictum castrum pertinencium mete taliter distinguntur, prout in litteris Johannis Plebani de Potok hominis nostri ad hoc specialiter a nobis deputati, plenius uidimus contineri: Prima meta Fyuzer incipit in oriente circa terram Rednuk filiorum Grab penes uiam Zurusut, et tendit uersus aquilonem in riuo Saruspotok ad duas metas; deinde intrat uallem inter duos montes ueniendo ad duas metas terrestres; et inde transit in locum Bykfev uocatum ad duas metas, de quibus transit riuum Sebuspotok ad duas metas, et uenit ad stagnum Isra nomine ad duas metas, quod relinquit ad sinistram partem, et circa unam viam uadit ad duas metas; de quibus uenit ad montem Huzevheg, in cuius latere eundo distinguntur de ipsa terra Rednuk cum duabus metis, et continuatur terre Gyuge Kosma vocate, habendo duas metas, et in eadem parte aquilonali intrat pratum ad duas metas, in quo uenit per duas metas ad riuum de Mylychkw, et separatur de ipsa terra Cosma cum duabus metis, et transeundo ipsum riuum iungitur terre Cruciferorum Kolse vocate cum duabus metis; et eundo per metas separatur ab eadem, et continuatur terre Petri filij Chama Zalanch vocate intrando siluam bykerdev, in qua vadit cum magna longitudine transeundo riuuos, habendo signa in lignis pro metis, exit ipsam, et finitur cum metis de terra Petri, adiungendo se terre Nicholai filij Abe Skarus nominate cum metis, et in parte meridionali vadit in latere longi montis per metas, et transit locum lutosum bykfev vocatum, descendendo ad pratum ad duas metas, et procedendo in ipsa parte meridionali in quodam moticulo finitur in terra Nicholai cum duabus metis adiungendo se terre Andree filij Stephani Kumlovs uocate, et in eadem parte intrat vallem ad duas metas, in qua uenit ad magnam uiam, et in ipsa uadit ad pertes occidentales, de qua uia exit ad partes meridionales, et transeundo monticulum uadit iterum ad partes occidentales, et transit duas valles asscendendo montem ad duas metas; et inde descendendo eodem cursu uenit ad riuum Kumlovs, quem transeundo cadit ad riuum Vluespotok, in quo eundo in capite ipsius riui separatur a terra Andree cum duabus metis, et adiungitur terre Panky cum duabus metis; hinc uersus occidentem intrat in strictam uiam, quam relinquendo cadit in magnam uiam, de qua exit ad uiam herbosam eundo ad locum Rowozlyk, et in eadem via pergendo cum metis egreditur de ipsa uia ad dextram partem, et asscendit monticulum, in cuius capite est meta; dehinc descendit ad vallem uersus occasum, et asscendit ad montem Panky; hinc descendit ad fontem Muhuspotok, et continuatur terre Wywar cum duabus metis; deinde transfert se ad monticulum lapidosum, et descendit ad vallem ad duas metas; consequenter procedit in quadam via ad duas arbores pomi siluestris habentes subtus se duas metas terrestres; dehinc tendit in via, et cadit in vallem, de qua transit riuum Ilsua ad partes meridionales ad duas metas iungondo se terre Gunch; abhinc uersus meridiem asscendit in montem ad duas metas, de quo reflectitur ad alium montem in uia ad partes occidentales, et descendendo in vallem continuatur terre domini Regis Bodoan vocate; et transit riuum Ilsua, circa quem eundo eodem cursu intrat in fontem Bursuafev, et in ipsa aqua eundo exit ad sinistram partem ad duas metas, et in uertice cuiusdam (montis) uenit ad duas metas, de quibus iterum transit ad alias duas metas, et uersus unum montem descendit in vallem, in cuius sinu reclinat se ad dextram, et transeundo unum pratum uenit ad riuum Azevpotok, in cuius transitu sunt due mete; deinde uadit in uia herbosa ad riuum Bruzov ad duas metas terrestres; et transeundo ipsum riuum de oriente in meridionalem, eundo in eadem via exit de ipsa iterum ad orientem, et ueniendo ad alium riuum Ozevpotok fertur ad duas metas, in in capite eiusdem asscendit ad montem; unde uertit se ad partes meridionales, et descendit ad communem metam finalem terre Bodoan, in qua est signum de ilice; hinc tendit ad partes orientales ad duas metas, quarum una pertinet ad terram Fyuzer, altera vero ad Wyl, que eciam est terra Comitis Michaelis; de quibus eundo ad alias duas metas intrat pratum, continens in se tres metas terrestres, quarum una finitur et distinguit de prefata terra Wyl, secunda vero, que est meta terre Fyuzer, continuatur principali mete terre Vch Jolouch nominate; et descendendo per idem pratum cadit in riuum Bykpotok; unde ueniendo intrat riuum Scekpotok; a quo egrediendo uenit ad principalem metam terre Petri Kamen uocate; hinc ascendit ad unam uerticem per duas metas communes; de qua descendendo per alias duas metas uadit in riuum Kulbasa ad exitum orientis (így) partis; et sic vndique terminantur et clauduntur omnes mete terre Fyuzer. Et ad hoc commetaneis conuocatis et vicinis, nemine contradictore existente, prout in litteris eiusdem Johannis Plebani certo cercius uidimus contineri. (V)t igitur hec nostra eisdem facta collacio seu donacio robur optineat perpetue firmitatis, nec tractu temporis per quempiam possit uel debeat retractari, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Petri, dilecti et fidelis nostri, aule nostre Vice-Cancellarij (a)nno Domini M°CC° septuagesimo.
(Ugyan István királynak 1272-ki privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)