Stephanus Dei gracia (junior) Rex Hungarie, Dux Transsiluano, Dominus Comanorum, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Oportet Regiam pietatem sibi jure laudis studio assistencium sudores linteo remuneracionis abstergere, vt Regalitatis seu munificencie decorem induti sine repulsa aliqua ad alta et maiora, et seruicia forcius accendantur. Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum harum serie volumus peruenire, quod attendentes fidelitates et seruiciorum merita Michaelis Comitis filij Endre dilecti et fidelis nostri, que et quas idem nobis a temporibus infancie nostre iugiter in domo nostra famulando fideliter exhibuit et deuote, et specialiter tempore persecucionis nostre et miserie, quando videlicet dura et crudelis persecucio parentum nostrorum despecta pietate, non exigentibus nostris meritis extra terminos terre nostre effectualiter voluit effugare, dictus Comes Michael filijs, cognatis, possessionibus suis atque rebus vniuersis post tergum penitus derelictis nobis adhesit, et eximia fidelitate fuit nos secutus, omnia peragens cum discrecione, que mater est omnium virtutum, ad nostrum beneplacitum et mandatum, vt demum cum omnia castra nostra fere, ad que capita nostra et filiorum nostrorum atque liberorum reclinare disposueramus, per proditores nostros, quos fideles esse credebamus, parentibus nostris, qui nos capere volebant, data fuissent in nostrum preiudicium et grauamen, eundem Comitem Michaelem ad conseruandum et custodiendum castrum nostrum Fywzer nuncupatum, quod ex postfacto ipsi Michaeli Comiti cum suis pertinencijs perpetualiter donauerimus possidendum, et ad conseruandum castrum suum proprium Temetyn vocatum, misimus ex nostra sciencia speciali, que castra nobis fideliter conseruauit. Et post hec inter alias suas fidelitates in bello Erney Bani, et in bello nostro generali in Ilsasyg comisso, vbi tota potencia patris nostri, et specialiter Henricus tunc tempore Palatinus nos interficere cupiebant, coram oculis nostre Maiestatis in medias acies se immisit, hostium cuneos perturbando, vbi victoriam habuit et captiuos nobis presentauit, letale wlnus in se reportando. In recompensacionem igitur seruiciorum eidem volentes grata vicissitudine occurrere, licet maioribus dignus habeatur, vt meretur, terras seu villas Simeonis sine herede decedentis, qui auiam nostram Reginam Hungarie felicis recordacionis crimen lese Maiestatis committendo interfecit, Lonya, Bolterag, Bacy, Zolonka et Lonya (így) vocatas, ad ipsum Simonem titulo empcionis deuolutas, et villas Zenthmyklos et Zolwa nuncupatas, quas quondam eidem Simeoni Andreas Rex auus noster bone memorie contulerat, et postmodum ad manus Regias pure et simpliciter fuerant deuolute, prefato Comiti Michaeli dilecto et fideli nostro, et per eum suis heredibus heredumque successoribus, dedimus, donauimus et contulimus jure perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Quarum villarum mete et termini, prout in litteris Johannis Plebani de Potok hominis nostri ad hoc specialiter deputati, uidimus contineri, taliter distinguntur: Prima meta terre Lonia erigitur iuxta terram Bech Matheus vocatam in rippa Thicie in parte occasus; et eundo per terreas metas ad orientem trancis vnam magnam viam, et pergendo ad duas magnas arbores ilicis signatas pro meta; de quibus pergens venit ad caput vnius aque Kochua vocate, que oritur de aqua Chornawoda, et per metas in ipso loco separatur; de ipsa aqua deinde iuxta eandem aquam Chornawoda suis metis procedit ascendendo ad partem aquilonalem, et transit ipsam aquam per pontem, et in magna via descendendo ad meridionalem venit ad vnum locum, in quo ipsa aqua tornatur ad dextram ad metas terreas, et continuatur terre Angelusheykuz vocate, et flectendo se ad orientem habendo signa in arboribus, et transeundo viam huc et illuc venit ad metas terreas, et continuatur terre domini Regis Sumy vocate; et eundo transit ad vnum riuulum Hillinnua vocatum, et per ipsum eundo transit eundem; deinde venit ad vnum monticulum ad metas terreas, de quibus pergens in magna via iuxta vnam aquam Boltrag vocatam ad meridionalem transit ipsam ad metas terreas, et regredictur ad orientem per metas terreas prope vnum stagnum Kouachna vocatum, quod relinquitur ad dextram; deinde transeundo per vnam siluam venit ad vnum riuulum Jaznow vocatum; et ascendendo iuxta ipsum, transit ipsum habendo signa in arboribus pro metis; hinc transeundo vnam syluam exit ad aquam Zyrma vocatam ad metas, vbi quedam aqua Zabezwl vocata defluit in aquam Zyrnua, et continuant terre Rophoyn filij Michaelis; et in eadem ascendendo ad aquilonales partes adiungitur terre domini Regis Zyrnua vocate; et in descensu eiusdem aqua in medio ipsius ascendendo ad partes aquilonales venit ad locum Haraztov vocatum, et continuant iterum terre domini Regis Dobrun vocate; et in eadem aqua ascendendo in latere aquilonali exit de ipsa relinquendo ad dextram, et iuxta particulam ipsius in sinistra parte euntem de ipsa ad vnum stagnum Sartow vocatum continuatur terre Apa Ezen nomine habendo signa in arboribus, et flectit se ad occasum, et complectendo omnino ad se ipsum stagnum Sartow, veniendo ad caput ipsius vertit se ad dextram, et eodem cursu circuit vnum locum lutosum Medwyge vocatum, relinquendo ad sinistram venit ad vnam, aquam Chornawoda apellatam habendo metas in arboribus, et ipsam transit per metas arboreas eundo per siluam, et transit magnam viam, et in rippa Tycie finitur de eadem terra per metas terreas fossas inter arbores stantes in rotundo. Et prescripte mete concludunt inter se quinque villas, duas scilicet Lonya vocatas, quas Bankbanus precio compararat, et cum filia sua Simoni genero suo donauerat, qui Simon in infidelitate et absque heredum solacio decessit; et villam Zolonka vocatam, quam dictus Simon ab Artholpho Comite patre Pud compararat, et villas Boltrag et Bacy, quas Simon a Bethe emerat, et villam Zolwa vocatam. Item capitalis meta terre Zenthmyklos vocate egreditur in quodam campo Poznano vocato in oriente iuxta terram Kwlke, et in eodem loco distinguitur ad duas partes, pars vertens se ad aquilonales vadit ad vnum riuulum Olbua vocatum, ascendendo iuxta eundem vadit per magnum desertum; pars vero voluens se ad meridionales venit ad vnam aquam Lecurtha nominatam, et eundo in eadem ad orientalem ad vnum locum Suskow transit ipsum, finitur a terra domini Regis Beregh vocata, et in eodem loco mete terre Zolwa adiungitur terre domini Regis sub vno longo monte; et hinc eundo transit vnum riuulum Sebuspotok vocatum, et cadit in vnam aquam Zolwa vocatam, et in sinistra parte eundo per magnas alpes remanet Comiti Michaeli, remanendo in dextra parte ipsius aque domino Regi. Vt igitur hec nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, nec tractu temporis per quempiam possit vel debeat retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Petri, dilecti et fidelis nostri, aule nostre Vice-Cancellarij anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo.
(V. István királynak 1273-ki megerősítő privilegiumából, melynek átirata a budai kir. kamarai levéltárban.)