Karolus Dei gracie Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarieque Rex omnibus fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in vero saluatore. Quum Rex magnus super suas gentes is digne fari potest, qui multitudine populorum gratulatur gloriando, ut in pacis pulcritudine et quietis tranquillitate sedeat ciuitas plena populo et vita opulenta perfruatur. Hinc est, quod discretus vir Benedictus Plebanus de Kuluswar et Canonicus Albensis, et Comes Tark Judex de eadem Kuluswar, suo et vniuersorum hospitum nostrorum de eadem nomine ad nostram presenciam accedentes, humiliter nobis supplicarunt proponentes in hunc modum: quod cum Stephanus Illustris Rex Hungarie quondam atanus et progenitor noster bone memorie, volens olym fundare et congregare predictam ciuitatem Kuluswar, multa prerogatiua libertatum ipsos decorasset et preditos fecisset, postmodum vergente deorsum condicione status mundi per inpacati temporis discrimina, ijdem hospites nostri a uia libertatum suarum deteriorati cecidissent, petentes a nobis cum instancia, vt ad pristinam et antiquam libertatem ipsorum ipsos restituere, et restitutos in eadem conseruare dignaremur. Vnde quia auditis supplicacionibus et peticionibus ipsorum occurrit nobis considerare illud autenticum huic proposito fore congruum atque consonum, Rex pacificus pia miseracione disposuit sibi subditos fore pacificos et quietos, et in sue multitudinis libertate fruituros. Nos itaque instar huius gerere volentes, attendentes fidelitates predictorum hospitum et Saxonum nostrorum, quas nobis multa fidelitate suorum laborum non solum res et bona ipsorum, ymo eciam personas ipsorum fortuitis casibus, ymo certis periculis exponendo; verum eciam plurimas mortes et cedes hominum perpaciendo sumpme fidelitatis indicio inpendere curauerunt, et presertim nouissime istis temporibus contra nostros emulos procedendo, licet non cum minima rerum et personarum ipsorum iactura nobis fideliter seruiuerunt. Igitur quia ex officio nostre Regie Maiestati incumbenti, que (így) nulli deesse in suo jure, imo iniuriam in jus restaurare debemus, eorundem hospitum nostrorum iustis peticionibus inclinati, ipsos et per ipsos ipsorum heredes reddidimus et restituimus ad antiquam et eandem pristinam libertatem ipsorum, qua vel quibus per memoratum Stephanum Regem a prima fundacione et congregacione ipsius ciuitatis prediti fuerant, eadem prerogatina libertatum eciam nostris temporibus fruituros, quas hoc ordine tenore presencium specificandas duximus et pariter exprimendas: quod singuli hospitum nostrorum de predicta ciuitate aratra habentes in festo Beati Martini singulis annis singulos fertones cum pondere Regali; ceteri vero hospites pro se domos et non aratra habentes singuli singula tria pondera in predicto festo; inquilini autem alterum dimidium pondus singuli predicto tempore nomine terragij modo premisso soluere tenebuntur. Preterea de singulis sexaginte mansionibus vnum armatum decenter ordinatum ad exercitum nostrum transmittere tenebuntur. Item villicum inter se libere eligent, quem de communi consensu et voluntate duxerint ordinandum; qui quidem villicus ipsorum omnes causas contra ipsos et intra metas ipsorum exortas, exceptis causis homicidij, furti latrocinij, incendij et wlneris, quod wlgo dicitur boyseb (baj-seb), quas judex noster et villicus ipsorum pro tempore constituti pariter jndicabunt, judicia inter se taliter diuidentes, quod duabus partibus judici nostro cedentibus, terciam partem in dictis causis villicus ipsorum optinebit. Item concessimus eciam eisdem hospitibus nostris, quod intra terminos parcium Transsyluanarum tam in ciuitatibus, quam eciam in alijs locis, de mercibus et rebus ipsorum nullum tributum soluere tenebuntur. Item sacerdotem et plebanum de communi libera eligent voluntate, sicut in alijs ciuitatibus nostris est consuetum; cui omnia jura eidem de jure debita administrare tenebuntur. Item concessimus eisdem, quod terras circumquaque iacentes, quas usquemodo iuste tenuerunt et possederunt, cum silluis, nemoribus, pratis, terris arabilibus, et alijs vtilitatibus vniuersis teneant et possideant, vt usque iuste possederunt, sic possideant pacifice et quiete sine preindicio tamen juris alieni. Hec et alia, que idem dominus Stephanus Rex eisdem concesserat, promittentes inuiolabiliter obseruare. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes eisdem nostras priuilegiales concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Johannis Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vyce-Cancellarij et Archydiaconi de Kukulleu, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°CCC° sextodecimo XIIII kalendas Septembris, Regni autem nostri anno similiter sextodecimo.
(I. Károly 1331-ki átiratából, mely ugyancsak I. Károly 1336-ki átiratában megvan Kolozsvár város levéltárában. Közli Szabó Károly. V. ö. Fejér Cod. Dipl. VIII. k. 1. r. 596. l.)