Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Wyllam ciuis de Bana ad nostram accedens presenciam contulit nobis priuilegium Illustris Regis Bele felicis recordacionis karissimi patris nostri super comparacioe seu empcione uillarum Baka, Gukes et Bagana vocatarum et pertinencium earundem confectum, petens a nobis instanter, ut ipsum priuilegium ratum habere, et nostre priuilegio confirmare dignaremur. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Bela Dei gracia Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Béla királynak 1270-ki adománylevele, mint fentebb 174. sz. a.)
Nos itaque seruicia eorundem Wyllam, Thamar et Alberti fidelium ciuium nostrorum attendentes, et priuilegium eiusdem domini Regis karissimi patris nostri considerantes racionabiliter et legitime concessum esse, non cancellatum, non abrasum, non abholitum, non interletum, nec in aliqua sui parte uiciatum, tenorem eius priuilegij de uerbo ad uerbum ex certa sciencia presentibus inseri iussimus, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Volentes et statuentes, ut prenotati Wyllam, Thamar et Albertus, ac ipsorum heredes memoratas uillastanquam ipsorum empticias, et a munificencia Regali donacionis titulo acquisitas, ab eodem Castro Huntensi tam per ipsum karissimum patrem nostrum, et nos exceptas penitus et exemptas possideant pacifice perpetuo et quiete. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° septuagesimo, quarto nonas Augusti, Regni autem nostri anno primo.
(IV. László királynak 1272-ki megerősítő privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)