Stephanus Dei gracia junior Rex Hungarie, Dux Transsiluanus et Dominus Comanorum omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie liberalitatis inmensitas recto pensans libramine subiectorum, dum bene meritos condigne retribucionis solacio refocillat, et ad dignioris status preeminenciam subleuat et attollit, plurimorum mentes ad fidelitatis feruorem excitat, et ad bene merendi studia fideliter famulantibus calcar addit. Hoc igitur pensantes ex animo, hoc Regali moderamine cogitantes, vniuersorum noticie tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Jacobus filius Comitis Emirici dilectus et fidelis noster a primeuis puericie sue annis in feruore fidelitatis iugiter persistendo meruisset coram nostre Maiestetis oculis complacere, et in arduis Regni nostri negocijs, cum uariarum turbacionum motus contra patrem nostrum karissimum prouocassent arma bellica nos mouere, uarijs fortune casibus intrepide et uiriliter se exponens, et specialiter in eo, quia tempore persecucionis nostre et miserie omnibus bonis suis, fratre, cognatis, et possessionibus suis post tergum derelictis adherendo nobis et intrando nobiscum claustra castri Feketeuholm uulgariter nuncupati, ubi seruicia laude digna et luce exhibuit per omnia clariora. Demum quando Ireneus Banus captus extitit, uiriliter et potenter dimicauit. Ad ultimum in bello generali, uidelicet in Ilsuazyg, ubi Herricus tunc temporis Palatinus succubuit, hostium cuneos penetrando, mutuose hostibus ictus asperos mirifice inferendo, letalia in se uulnera reportauit, et in alijs nichilominus articulis nobis et Regno nostro plurimum necessarijs et admodum oportunis, gratum et acceptum impedisset obsequium; que ad presens enarrari sufficienter nequeunt per singula suo modo. Nos in aliqualem recompensacionem seruiciorum eiusdem uolentes grata uicissitudine occurrere, licet pocioribus dignus habeatur respecta eius, que ad presens eidem duximus ordinandum; medietatem tributi in portu de Soyou prouenientem, ubi fluuius quoddam Hernad uocatus adiungitur predicto fluuio Soyou, hereditariam eiusdem, sed quodammodo alienatam ab eodem non meritis suis exhigentibus, reddidimus seu restituimus ipsi Jacobo, et per cum suis heredibus heredumque successoribus per directam ab eodem lineam descendentibus, eodem statu et modo, quo predecessores eiusdem habuerunt, tenuerunt et possederunt iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam. Concessimus eciam insuper eidem Jacobo ac successoribus suis vniuersis, quod racione Magistratus Agasonum nostrorum seu domine Regine karissime consortis nostre, de medietate predicti tributi, stabulario nostro seu domine Regine nichil prorsus dare vel soluere teneantur. Vt igitur huiusmodi nostra restitucio et gracia predicto Jacobo facta robur perpetue firmitatis optineant, nec tractu temporum per quempiam possint in irritum reuocari siue retractari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Pauli, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° septuagesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről vörös-sárga selyemzsinóron a pecsétnek töredéke függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)