Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem in eo, qui est salus omnium. Ea que in tempore aguntur, ne cum tempore faciliter labantur, solent scripturarum serie demonstrari. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, quod adepto integrali Regni nostri gubernaculo, accedentes ad nos uiri Deo amabiles Fratres Predicatores in claustro de Insula Virginis Gloriose existentes, instrumentum sev priuilegium B. Illustris Regis Hungarie patris nostri karissimi habitum super donacione seu collacione terre agasonum nostrorum Potos uocate cum stagno suo Chelch nominato; cuius terre commetanei sursum super aquam Chelch sunt castrenses Castri Posoniensis, et seorsum (így) super ipsam aquam castrenses Castri Cumarum in villa Fyur existentes, et super donacione terrarum Petend et Gumulch uocatarum, que sunt terre castrensium Zulgajauriensium in Comitatu Posoniensi existencium, per ipsum patrem nostrum factam sororibus in claustro de Insula predicta pie Deo famulantibus, nobis humiliter presentarunt. Nos itaque pietate Regia Monasterio Virginis Gloriose in bonis temporibus prouidere cupientes, priuilegium memoratum nostris manibus acceptantes inspeximus et legi fecimus presencialiter per singula seriatim; quo perlecto et finaliter deliberato eandem donacionem terrarum iustam et salubrem esse considerantes, predictas terras cum suis utilitatibus et pertinencijs pleno iure dedimus donauimus et contulimus Monasterio de Insula Uirginis Gloriose perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Ut igitur huiusmodi donacio robur perpetue firmitatis optineat, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. (D)atum per manus Magistri Benedicti, aule nostre Uice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, Regni autem nostri anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, vörös-barna selyemzsinóron függő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)