Stepnaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod nos sanctorum progenitorum nostrorum uestigijs inherentes, salutique anime nostre innigilare cupientes, possessionem Theluky uocatam in Symigio, quam domina Regina mater nostra karissima, cum omnibus suis utilitatibus, seruis videlicet, ancillis, vineis, feneto, et alijs pertinencijs suis ad eam spectantibus, sicut eadem domina Regina karissima mater nostra, sine preiudicio iuris alieni tenuit et possedit, ob reuerenciam Virginis Gloriose, in qua refugium gerimus singulare, Monasterio eiusdem de Insula in sustentacionem sororum in eodem Monasterio Deo iugiter famulancium, ut in ipso Diuine laudis organa pocius augeantur, in perpetuam elemosynam contulimus, dedimus, donauimus et tradidimus ex Regia munificencia perpetuo et inreuocabiliter possidendam. Ut igitur huius nostre donacionis seu collacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri; anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, Regni autem nostri anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)