Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: Quod accedentes ad nostram presenciam ciues de Tyrna, et hospites ad eandem ciuitatem pertinentes, scilicet de villis Wyhfalu, de Gerencher et de Monorod, exposuerunt nobis conquerendo, quod Buken filius Buken, Thomas filius Abraam, Abraam filius Chelley, Benedictus filius Cosme, et sui fratres Iwan et Thomas filij Kenezij nobiles, et alij in Comitatu Posoniensi existentes, pro vineis eorum, que in terris dictorum nobilium sunt site, multa grauamina et iniurias non modicas sustinerent, in hijs, videlicet quod cum ijdem iustum cybrionem a qualibet vinea dare eisdem debuissent a tempore predecessorum eorundem constitutum et ordinatum, dicti nobiles tempore culture vinearum, scilicet in vere et tempore vindemie eos compellerent cum ipsorum grauamine ad indebitam et inconsuetam solucionem faciendam. Cumque ipsum factum diucius inter eos fuisset ventilatum, ad ultimum tamen vexacioni eorundem ciuium et hospitum predictorum compacientes, hoc modo duximus ordinandum Baronum nostrorum consilio mediante, quod predicti ciues et hospites de memoratis villis ad Tyrnam pertinentes predictis nobilibus et alijs, in quorum terris vinee eorundem sunt site, de singulis vineis singulos iustos cybriones approbatos ab antiquo, et duos denarios dare debeant annuatim, ita videlicet, quod dicti nobiles et eorum successores ipsos ciues et hospites ad indebitam solucionem et inconsuetam preter iustum cybrionem, et duos denarios premissos de qualibet vinea eos compellendi non habeant facultatem; qui si huic nostre ordinacioni contraire attemptauerint, nostre indignacionis vindictam sencient in possessionibus eorundem. Vt igitur huius rei series perpetuo et irreuocabiliter perseueret, presentes eisdem concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Orodiensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° septuagesimo, Regni autem nostri anno primo.
(III. Endre királynak 1291-ki megerősítő okmányából, Nagyszombat sz. kir. város levéltárában.)