Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod frater Nicolaus conuersus de Ordine Fratrum Predicatorum nobis in Christo dilectorum, procurator Monasterij Beate Marie Virginis Gloriose de Insula ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis priuilegium domini Bele Serenissimi Regis Hungarie patris nostri karissimi felicissime recordacionis, petens verbo domine Elisabeth karissime filie nostre aliarumque sororum nobis in Christo karissimarum de Insula supradicta, vt idem ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Bela stb. (következik IV. Béla királynak 1267-ki privilegiuma mint fentebb 116. sz. a.)
Nos igitur ipsum priuilegium ratum habentes atque firmum auctoritate presencium per apposicionem dupplicis sigilli nostri duximus confirmandum. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Orodiensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LXX°, Regni autem nostri anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a kettős pecsétnek töredéke függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)