Bernardus Dei gracia Casinensis Abbas humilis carissimo in C. fratri J. Rectori. Favente Christo dominica in Palmis Jadaram introivimus sani cum omnibus sociis et familiaribus, quos ad Hungariam duximus - - - navigium domini nostri prestolando ibidem - - - tantumque fuit desiderium veniendi, quod mons - - - Sclauoniam diuidens qui nobis difficillimus fuerat in eundo, redeuntibus in quadam planicie sunt conversi; et sic prava facta sunt in directa, et aspera reputauimus vias planas. Curetis id ad gaudium nostris nunciare, Decanis specialiter, Sacroque Conuentui Casinensi, Archipresbytero, Archidiacono Sancti Germani, ac Protonotario nostro Domno T. d. p. l. et magistro N. d. - - -, nec non et aliis, quos nouistis de nostris successibus prosperis exultare. Valete. Datum Jadare XI. Aprilis XIII. Indiccione.
(Tosti Lajos, Storia della Badia di Monte-Cassino. III. kötet, Nápoly 1843. 68. l.)