Vniuersis Christi fidelibus, quibus presentes littere paruerint, Capitulum Nytriensis Ecclesie salutem in omnium saluatore. Significamus uobis, quod Herch ciuis de Bors, coram nobis constitutus, presente Petro et Pinkusd filiis suis, ipsisque volentibus, molendinum suum, quatuor paria lapidum molencium continens, circa villam Bors sytum in fluuio Goron nuncupato, curie Abbatis Monasterij Sancti Benedicti de Grana adiacens, Martino Abbati dicti Monasterij comparanti et ementi, pro quo videlicet Abbate frater Gerardus monachus de dicto Monasterio, et Laurencius Curialis Comes predicti Abbatis astiterunt, pro sedecim marcis argenti acceptis ab eisdem fratre Gerardo et Laurencio, pro iamdicto Abbate soluentibus plenarie, coram nobis uendidit iure perpetuo possidendum. Obligando se, quod si per quemcunque dictus Abbas, uel quicunque alius in dicto Monasterio eius successor exiterit, racione prefati molendini processu temporum molestaretur; ijdem Herch, ac filij sui tenebuntur tam emendare, quam in omnibus expedire, ipso molendino in iure Monasterij sepius recitati pacifice permanente. In cujus rei memoriam pleniorem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie M.CC° septuagesimo. Ecclesie nostre Lectore Magistro Bartholomeo existente.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 147. l.)